Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL fieri tantummodo valentium, et quod huiusmodi bona maioris quantitatis in 32. sessiones dividere, et partiri, et cui semel donationem fecit eidem amplius 2dam aut 3tiam dare nequeat: quin imo suadente praecitato articulo 66. anni 1609. per expressum ad id restrictus esset palatinus, quatenus non nisi pro idoneis et bene meritis facere possit. Et si igitur Fiscus Regius, per accuratius examen contra praescitas donationes palatinales processent, reperique poterit, modalitatibus prae- declaratis factam fuisse quampiam donationem ex tunc difficultate ulteriori se mota, recte concludere poterit, omnes huiusmodi donationes nulliter, vane et in- vigorose factas fuisse, adeoque tenere non posse. Verum quia si taliter in facto praenarratarum donationum palatinalium processum fuerit, confestim argumen­tum adversus Fiscum Regium formari poterit, ergo omnes illae donationes locum- tenentium, et palatinorum valida, et vigorosae sunt quaecunque praedeclaratis requisitis observatis, sint emanatae. Cum autem hic loci circa praemissa institu­tum praesens non controversi demisse declararem, verum in eo tantummodo po­situm esse insinuarem, utrum nam praemissis omnibus observatis, per palatinos bona conferri queant; de quo casu itaque, siquidem discurrendum foret, demisse volui pro acurationif!] indagine rei praemittere hanc distinctionem, quod aliae essent antiquae, et aliae recentes palatinales donationes; item aliae in partibus neoacqusticis sitae. Quantum itaque ad antiquas palatinales donationes, cum nullum unquam a parte Fisci Regii, nomineque Suae Maiestatis Sacratissimae mandatum inhibi- torium, aut praetensae facultatis revocatorium intercessum fuisse mihi constaret, putarem tales donationes observatis modo praevio observandis, in partibus sem­per prae manibus regiis existentibus validas esse: quod in partibus neoacquisticis et recentium donationum casibus absolute negarem: et quidem respectu partium neoacqisticarum, ex hac ratione, quod pro eo tempore per sacratissimos reges, nondum essent acquisita; respectu vero recentium donationum exeo, quia moder­nus princeps palatinus223 non tantum per contractum huiusmodi praetensam fa­cultatem suam deposuit, verum insuper per Sacratissimam Suam Maiestatem, excelsamque Cameram Aulicam, et inclytam Hungaricam inhibitus et prohibitus fuisset: quandoquidem advertisset utraque praememorata camera, quod moder­nus dominus palatinus requisitis praeallegatis non consideratis, pro non idoneis et non bene meritis bona conferat, non una, sed pluribus vicibus, illa ex maioribus facultatibus, invidat et partiatur, suis servis, et illis quasi similibus donet: quod ipsum contra praetensam facultatem, privilegiumque suum esse merito dignoscere potuit; cum ille qui data sibi potestate, aut praehabito privilegio suo abuteretur, illud ipsum sensu tituli 12. partis 2. [Tripartiti] amittere deberet, sequitur eandem dominum palatinum perquam legaliter a dandis donationibus inhibere, inhibi- lemque reddere quivisse consequenterque sive intra tempus contractus praesciti emanatas donationes, sive expost hucusque elargitas, putarem invigorosas, nul- lasque et vanas censeri posse; adeoque ubicunque consimiles depraehendi po­terunt illico bona in tenore earundem specificata iuri Fisci Regii, Sacraeque Regni Coronae extensium habere vellem. 223 Azaz Esterházy Pál. 203

Next

/
Oldalképek
Tartalom