Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOÓS ISTVÁN etiam servitiis per colonos exhibendis bonorum aliquorum aperte tenet, et si huiusmodi dominium iure quoque successorio (quod idem titulus sufficiens etiam bonorum acquisitorum fundamentum esse innueret) per multa retroacta tempora continuato solidari possit, productionem literarum donationalium ac statutoria- rum primaevorum acquisitorum, (quas non modo tempus edax rerum, sed et toti orbi cognita assidua regni huius disturbia, consumere poterant) minus esse necessariam, facili ac legali consequentia inferimus. Et quia huiusmodi ius possessorium, vi etiam iuris successorii ad septimam generationis lineam deducti corroboratum, nos et praedecessores nostros habuisse ac habere, etiam nunc in praesentiarum, ex productis literalibus documentis clarum evaderet, sed et legalem praescriptionem (quae ad superandum ius regium, iuxta titulum 78. par­tis Imae praescriptae [Tripartiti] admitteretur essetque sufficiens) si nimirum datum literarum conventionabum super contradictione Judithae Horvathy in anno 1617[.] emanatarum, ad tempora Benedicti Domonyi privari utpote modo fatae contradicentis, computative deducatur, longe excederet, praefatam adhaec familiam Domonyi praespeciflcata bona, ab annis ducentis triginta quinque continuata tempo­rum ac successionis serie possedisse,198 ex noviter productis sub numero 7mo li­teris compositionalibus metalibus199 luculenter eliceretur, sicque ius hoc nostrum successorio-possessorium, praescriptione praeallegatae solidatum, tam de iure, quam et conscientia stare deberet. Ideo excelsam hanc Commissionem humillime supplicandam duximus, quatenus sufficientibus praemissis fundamentis nostris, favorabili voto suo acquiescere, iuribusque nostris legitime ex vi indubitatae successionis in nos devolutis uti fruique permittere, ac denique ab ulteriori impetratione immunes ac absolutos pronunciare, gratiose dignetur. Super quo gratiosam etiam ac legibus regni conformem praestolabimur resolutionem eiusdem Excelsae Commissionis servi humillimi Joannes Kandó,200 ac Juditha itidem Kandó, egregii Joannis Rosznyai consors, qua successores familiae Domonyi. [A külzeten:] No. 7. Humillimum memoriale super opinione perillustris domini Causarum Regalium vicedirectoris introscriptorum Stephani et Judithae Kandó egregii Johannis Rosznyai consortis. Super portione in Domony. [Címzés:] Ad Excelsam Sacratissimae Caesareae Regiae Maiestatis Delegatam Neoacquisticam Commisionem, Dominosf,] Dominos gratiosissimos. MOL, E 117 4. cs. Fase. VII. No. 7. 198 A Kandó család ennek igazolására a memóriáiéhoz csatolt, I. Mátyás király 1467. május 17-én kiadott adománylevelének kivonatát hozza fel, melyet a király nevében a váci káptalan adott ki: „Ex­tractus certarum literarum factum possessionis Domony, pro parte familiae Domonyi, tangentium.” 199 A dokumentum nincs mellékelve. 200 Nyilvánvaló elírás. A memoriale benyújtói között Kandó István szerepel. Ezt megerősíti a bevezetőben idézet forrás (Specificatio partium proclamatarum die 25. Aprilis 1702.), mely szerint Rozsnyay János felesége és rokona, Kandó István nyújtja be birtokjogi okmányait (Joannes Rosnyai nomine suae consortis Judithae et affinis Stephani). Kandó János Judit és István apja volt. 182

Next

/
Oldalképek
Tartalom