1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
11. Sermo Suae Celsitudinis Caesareo-Regiae Domini Regni Palatini post acceptas benignas Propositiones Regias in mixta Sessione Regnicolari habitus
vota, in hanc usque diem effectui dari potuerint. — Quis est proinde, qui non videat, nihilo minorem nunc, quam Anno 1790. jam recognita est, quin imo, spectata rapida eventuum, cognitionumque humanarum progressione, multo etiam majorem subversari necessitatem, provide constituendarum legum, quarum vigore cunctorum Popularium Prosperitati, ac reruni securae proprietati amplius consulatur; omnes demum publicae administrationis partes, naevis, quae lapsu tanti temporis non invalescere non poterant, exemtae, ad finem certius obtinendum instaurentur. Ilie igitur labor, hoc opus, quod perficiendum, vigilans semper pro communi Subditorum prosperitate, Rex noster Benignissimus, Communiaque Concivium vota nobis imponunt— grave sane, humerisque nostris facile impar, nisi ingenua Vestra in Principem devotio, fervens amor Patriae, ac indesinens bono publico subserviendi promtitudo, spem faceret, ardua etiam et difficillima quae<jue, per Excelsum Comitiale Corpus, eo spiritu animatum, qui unam eandemque sublimem metam petentium opiniones optime conciliaturus est, optato Patriae cum fructu expedienda fore. Et profecto, si mentem in scopum nostrum assidue defixam habuerimus; si procul omni partium studio unice rem tractandam ex indole sua spectaturi,— omnia vero, quae ab ea, atque adeo a scopo ipso, avocare possent, sollicite remoturi sumus; — si negotium quodvis, omni ex parte maturae libraverimus, — et theoriarum, idearumque mare, cunctaque innovendi tendentiam, quibus non raro nostra praesertim hac aetate, rei publicae salus mergitur, vitando — practicis potius vitae rerumque obtutibus, judicium nostrum superstruxerimus; — si denique avitae Constitutionis compagem, ceu praecipuum Gentis nostrae thesaurum, et nationalitatis fulcrum, integre servando, deliberationes et conclusa nostra, his ipsis Limitibus circumscripserimus, — dubium votis meis nonsuperest, praefixum ingens opus, felici laborum successu, adplaudente Patria coronandum esse. Ende pro ea, qua communi percharae huic Patriae nostrae obstrictus sum et muneris obligatione, et sincero cordis affectu, — intimoque pro expertis in me fiduciae contestationibus, grati animi sensu — vos obtestor, Excelsi Proceres ac Inclyti Status et Ordines!— contendite, maximi, quod suscipiendis pertractationibus inest momenti, et exspectationis Concivium Vestrorum, nunquam non memores, — benignas Clementissimi Regis intentiones, qui illud postulat, ut conjuncto cum Eodem conatu negotiis vestris prospiciatis, naviter secundare; — perpendite porro, quod quidem nemo Vestrum suapte non perspiciet, res nostras imuquaui meliori loco poni posse, quam sub legum observantissime, subditorum