1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
11. Sermo Suae Celsitudinis Caesareo-Regiae Domini Regni Palatini post acceptas benignas Propositiones Regias in mixta Sessione Regnicolari habitus
suorum amantissimo, et justitiae strenuo Protectore Principe nostro , quibis vicennali majore spatio, faustas aeque ac adversas fortunae vices, more optimi Patris nobiscum exegit; nunc autem summi instar solatii a vobis exspectat, ut propositis saluberrimis legibus, accomodisve provisionibus, modum praebeatis, quo mutua Opera et collatis viribus, avita Constitutio firmari, atque ad universos incolas pertinentia Regni emolumenta, promoveri valeant. Haec itaque primi Regni Magistratus Consilia, intimo ex corde profecta — quae si muneris ratio, hoc loco, hoc tempore, promere non juberet, —jussisset amor in Patriam, et sincerum studium ,deficere nescium, quo Hungáriám omnem, ad seram usque posteritatem, felicem ac beatam cupio. Vobis ob oculos ponere — pari affectu suscipite, — maturo librate judicio, — et meis interpellationibus, pro Vestra in communem Patriam charitate, deferendo, Vestram mihi porro fiduciam demonstrare velitis. * V Typis Ludovici Länderer.