1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

11. Sermo Suae Celsitudinis Caesareo-Regiae Domini Regni Palatini post acceptas benignas Propositiones Regias in mixta Sessione Regnicolari habitus

* Nro. 11. SERMO Suae Celsitudinis Caesareo Regiae Domini Regni Palatini post acceptas benignas Propositiones Regias in mixta Ses­sione Regnicolari habitus. Excelsi Proceres, ac Inclyti Status et Ordines! a E Sermone vere paterno Augustissimi Domini, benignisque Propositionibus Re­giis, praesentium Comitiorum scopum, et quae Nos cura atque obligatio maneat, uberius perspeximus. Quadraginta, et quod excedit ab eo anni effluxere, quod Regni Comitia post longius intervallum iterum congregata, cum provide advertissent, hanc ipsam temporis intercapedinem, quae a legibus, saeculo priori decurrente perlatis, licet prorsus salutaribus intercesserat—auctum praeterea populi numerum, flo­­rentioremque Regni Statum, qui dulces diuturnioris pacis fructus fuerant, — tum mutatam in multis rerum faciem, — novas merito deposcere Legum provisiones, adjunctis iis temporumque rationi accommodas, et in prosperam rei publicae adini­­nistrationem sibi mutuo auxiliaturas — istum praecise in finem eo tutius assequen­dum , Regnicolares Reputationes, quae futurae Legislationi pararent adminicula, exmiserint. * Novercanda interim annorum, longa serie insequendum adjuncta, et quas Europa universa diu subivit, gravissimae rerum vicissitudines, identidem impedi­mento fuerunt, quo minus desiderium Suae Majestatis Sacratissimae, ut publica Regni felicitas, accommodis institutionibus majora capiat incrementa— eaque de re iteradm enunciata Statuum et Ordinum Regni, cunctorumque Regnicolarum >

Next

/
Oldalképek
Tartalom