1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

10. Sermo Suae Celsitudinis Caesareo-Regiae Domini Regni Palatini post receptas Benignas Propositiones Regias ad Suam Majestatem Sacratissimam habitus

solum dispositione, sed ex augusta simul fiducia perficienda incum­bit, eo ampliori studia nostra ducuntur incitamento, ut hanc ipsam tanti nominis fiduciam optime luisse collocatam probemus, altissi­maeque de nobis exspectationi pro viribus satisfaciamus. * Sensa haec communia Cum memoro, praecipuam eorundem partem, quae Hungaros quidem universos, nos autem isto momento, quo solio Regio affundimur, multo adhuc vividius pervadit, prae­termittere nullo modo possum. — Hujus interpretem igitur, tenui licet, internique affectus magnitudine longe inferiori adparatu actu­rus, hac etiam solertni opportunitate nequeo non reiterare, et arden­­tissima vota, queis pro longaeva Majestatis Vestrae Sacratissimae in­columitate, felicique Regimine corda nostra aestuant, — et exube­rantis gaudii sensum, quo illud Dei ter Optimi Maximi beneficium proseqimur, quod in Majestate Vestra Sacratissima, amantissimum Populorum Patrem, tot inter noviora etiam pericula, salvum sospi­temque servaverit; — dilectissimum vero Filium, Coronarum aeque ac Virtutum suarum Haeredem, Juniorem Regem nostrum, in sum­mo, quod nuper ex nefario, et nunquam satis execrando scelesti ho­minis ausu, imminebat discrimine, propitiae nobis providentiae scuto protexerit. Dignetur Majestas Vestra Sacratissima, sincera haec Votorum et gaudii sensa, pro innata Clementia, benignissime suscipere; ac univ-ersos Status et Ordines Regni Hungáriáé, partiumque adnexa­rum, una mecum, porro etiam altissima Gratia, paternoque affectu complecti. \ » Typis haeredum Belnay, inforo Principali Nro 15.

Next

/
Oldalképek
Tartalom