1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836

1832 / 4. ülés

Acta Sessionis. 1. ordinandam, porro circa auri et argenti e regno evectionem ex parte altissimi Aerarii sistendam, et in sensu legum in monetam cudendam, domum item mo­netarium Budensem eo line erigendam, ut illa praeexistente Tavernicorum Re­galium Magister ad functiones suas reponatur, Pisetarius autem illico legalem suam activitatem in pleno sensu exerceat, nec non circa ligám et cusionem mo­netae nonnisi in regni Comitiis decernendam, legaliaque in monetis insignia ob­servanda et inscriptiones hungaricas eisdem incidendas in praeferentialibus gra­vaminibus demisse proponebantur, benigna Resolutione Regia ddto 2. Decem­bris 1830. necdum favorabiliter superata essent, illa quoque demisse reiteranda esse censent’, et Articuli 10. 1830. quoad fodinas sulphuris Radobojenses Came­rae Hungárico-Aulicae, quod legis est, subordinandas, effectum procurandum et liberum portum Segniensem, qui ob illegalem dependentiam a Gubernio Ter­­gestano, in cujus Cassam inde ab Anno 1815. proventus portuales influunt, rui­nam minatur, Gubernio Fluminensi subjiciendum disponi petunt. — Vili. et XI. Objectum circulantis pecuniae chartaceae, seu ex obtutu fe­rendarum per Foratam pedanea, quam et superrevisoria sententiarum, in con­­formitate Legi adversarum Patcntalium — seu ut coordinandae rei pecuniariae, ac citra influxum legislativae potestatis arrepti cum legibus incompatibilis finan­­tialis systematis meritum , — sive denique ut materia privatarum correlatio­num ultroneam, praeferentemque legislationis provisionem deposcit. » Moesti etenim experiuntur rogato licet de Judiciis haud amplius per edi­cta regulandis Anni 1827. Articuli 3. nunc quoque basim sententiarum edicta constituere, novumque per hoc vulnus Legislationi infligi, — legalem porro independentiam, Leges constitutionales, hisque superstructam legislativam po­testatem actu affici, fortunas denique Regnicolarum discrimini exponi , Le­ges, Justitiam, aequitatem linantialibus operationibus subordinari. Provocantur ad vulnus hoc sanandum, missis reliquis Suae Majestati Sacratissimae e Generali Conventu anni ISS5/,, item anni 1830. in demisse sub­stratis Repraesentationibus satis superque adductis motivis, per anhela, una­­nimiaque popularium suorum vota injungit id imminens Operatorum Systhema­­ticorum pertractatio, ad quam Regia quoque sollicitudo Suae Majestatis exten­ditur: praevidere namque licet omnes conatus irritos futuros, ni arctissime his nexum correlationum negotium lege definiatur. — Erigit denique in spem firmam, quod Sua Majestas Sacratissima dum nexum subditum inter et Dominum Lege stabiliendum, in benignis Propositionibus poscit sicque ad provisorii in teri mali ter licet, lege tamen recepti sublationem, modos largiri di­gnatur; correlationum intuitu, inconsulto, imo contradicente Regno introducti provisorii sublationem tanto magis benigne admissura sit. Et cum communi bono tunc litetur, dum mutuis consiliis collata, com­muni consensu defiguntur, ea quae nunc obtigit, Patriae consulendi oportuni­tate usi, ut quam ab untenatis acceperunt Iteipublicae recte constitutae gloriam, prosperitate ejus, qua parte opus est, procidis quoque legibus Jirmata , nepo­tibus relinquant majorem, ac completiorem. Orant unaque confidunt Suam Majestatem Sacratissimam in negotio Correlationum pro basi solutionum Conv. fi * 23

Next

/
Oldalképek
Tartalom