1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 4. ülés
21 4. U l é s Í r (i s a i. Moneta jam benigne acceptata medium quoque solutionis, exaequationemque tam quoad normam quam et Fpochas in Repraesentatione 17. Februarii, 5. Junii 1827., 23. denique Novembris 1830. attactas benigne acceptaturam, articulosque Repraesentationi ddo 5. lunii 1827. humillime adnexos, Regia Sanctione donaturam, ea denique, quae revehendae justae ligae monetae huicque conjunctorum intuitu in demissis nostris repraesentationibus ddo. 17. Aprilis 1825., et 17. Octobris, et 15. Decembris 1830. iteratim humillime petita fuere Legibus roboraturam. XII. In respectu eorum, quae ad linguae patriae efficaciorem culturam et propagationem promovendam substrata sunt, benigno Rescripto Regio ct .Art. 8. 1830. desiderio SS. et 00. magna in parte satisfactum fuisse, ipsimet grati recognoscunt, — iis, quae in illius incrementum anhelis regnicolarum v otis amplius desiderantur, separatis Repraesentationibus his adhuc Comitiis Suae Majestatis Sacratissimae demisse substernendis. — XIII. Cum SS. et 00. illum Art. 10. 1711. adversum conferendorum bonorum actu praeexistentem usum, quod bona collationi exposita plus offerenti conferantur, desideraverint legibus conformatum obtinere, — ea vero Majestatis Suae Sacratissimae Resolutio , quod meritorum dijudicatione ad eam spectante in bonis seu mixta, seu pura donatione mediante conferendis semper meritorum ratio sit habenda, sufficiens praesidium ex eo non praeberet, quod cum bona Collationi exposita juxta modernum actu vigentem usum semper plus offerenti conferantur, sequaciter cum indole hac modalitate institutae Collationis nec componi possit, ut non is, qui plurimum offert potiatur Collatione, adeoque evidens sit, quod nunc quoque oblatae pecuniae principalis, meritorum vero, quae leges exigunt exigua aut plane nulla habeatur ratio, hinc SS. et 00. proposito in praeferentialibus Anni 1826. desiderio porro inhaerent. — XIV. Donec in sensu benignae Resolutionis Regiae circa anonymas delationes occasione revisionis Operatorum in Codice Criminali provisio fieri potuerit; cum similes delationes honorem, existimationem, Civiumque quietem in discrimen adducant, Suam Majestatem Sacratissimam demisse exorandam censent, ne tenoribus Art. 5. 1805. conformiter similium anonymarum secretarum delationum ullum usum facere velit. — VI. 4