1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 4. ülés
22 4. Vies Írásai. id demissae de Annis 1802. 1807. 181 1. 1827. et 1830. Repraesentationes magis remonstrant, quam iit iisdem reiterandis amplius immorari oporteat, — in iis tamen, qnae Sua Majestas Sacratissima virtute benignae de dato 2. Decembris 1830. editae Resolutionis rescribere dignata est, majus adhuc vulnus persentiscunt, namque non sine dolore intellexerunt SS. et GO. in praecitata resolutione diminutionen salis pretii illo duntaxat sub obtentu per Suam Majestatem Sacratissimam declinatam fuisse, quod in praesentibus difficillimis adjunctis, dum Aerarii viribus nullum aliunde accederet auxilium, nullumque subsidium urgentissimae publicae Status necessitates improvisae relinqui nequeant,— jus enim publicas Status necessitates tam cognoscendi, quam modalitatem etiam, qualiter illis subveniendum sit, determinandi in sensu fundamentalium Legum praecise Comitiis Regni reservatum est. Licet itaque Sua Majestas Sacratissima virtute benignae Resolutionis de dato 11. Decembris 1807. in sensu Art. 20. 1701. editae de elevatione pretii salis semper diaetaliter cum congregatis SS. et 00. tractaturum, nec alias, nisi extreme urgentes circumstantiae aliud exigerent, pretium salis extra Comitia adaucturum declaraverit, haneque suam Sponsionem atque Art. 20. 1701. tenores sibi sacros futuros polliceatur: cum interim Sua Majestas Sacratissima inde a tempore editae Anno 1807. Resolutionis sub obtentu extreme urgentium necessitatum defixionem salis pretii decursu 25. annorum consultationi Comitiali continuo subtraxerit, — imo vero Anno quoque 1830. sub ipsis Comitiis de pretio ejusdem sola disposuerit, adeoque SS. et 00. nec in postrema Suae Majestatis Sacratissimae de 2. Decembris 1830. edita Resolutione aliquod reperirent praesidium sed nec Juribus Nationum quamvis impeditis ullo unquam temporis tractu praescribi possit, ideo SS. et 00. legalia sua in Demonstratione 17. Octobris 1830. uberius et in specifico deducta desideria reiterantes Suam Majestatem Sacratissimam porro demissis exorandam censent precibus, ut victa tandem tot, tantorumque e genuina Legum Patriarum condonatione spirituque Constitutionis desumtorum, jamque identidem reiteratorum innumerorum argumentorum pondere, missaque Aerarii Regii necessitatis per arbitrarias ac indirectas impositas contra omnia Juto ac Libertates Regnicolarum solemni quoque Juramento ac diplomatibus regiis firmatas facile in Oppressionem Gentis degenerare queuntis amplissimae caeteroquin extensionis ratione sem et ad id benigne permoveri patiatur, ut de pretio salis ad mentem et spiritum legum per Majestatem Suam Sacratissimam SS. et 00. Regni his adhuc Comitiis eoliatis consiliis deliberetur, atque cum Sua Majestas Sacratissima in obversum Art. 12. 179°/^ casus extreme urgentium circumstantiarum unilateral iter interpretetur, — ut sinistrae hujus Interpretationis ansa sufferatur, aut casus extremae urgentis necessitatis ad sensum Art. 8. 1715. et 22. 1741. reducendos aut clausulam eandem e Codice legum penitus sufferendam clementissime admittere dignetur, — > IX. Circa illegalem-beneficiatorum ecclesiasticorum Taxationem SS. et 00. ab edenda sub bis adhuc Comitiis altissima Resolutione Regia praestolantur. —X. ( um ea, quae circa Camerae R. IT. Aulicae a Camera Imperiali i dependentiam Legum quidem articulis declaratam , verum de facto haud e: stentem, rem item monetariam plenarie et effective Camerae Hungaricae si