1830 Jegyzőkönyvek • Diarium Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8-vam Septembris anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis haeredum Belnayanorum / 1830
0 #©& VII mum solatium, ut Serenissimum, Haereditarium Coronae Principem, Dilectissimum nostrum primogenitum Filium, Arclii-Ducem Ferdidinandum, tamquam immediatum in hoc quoque percaro Regno nostro Hungáriáé,' et Partibus eidem adnexis successorem nostrum, — Supremae Potestatis Regiae, Privilegiorumque Collationis, et Jurium Majestaticorum exercitio, penes nos manente, — erga praemittendam prestabilitae diplomaticae Assecurationis acceptationem, deponendumque superinde Juramentum, in futurum Regem, et Dominum inaugurari, et ritu legali sacro Hungáriáé diademate coronari faciamus, Eundemque illo, quod nobis, dum vita suppetet, carissimum erit, fiduciae, et amoris, in generosam gentem Hungaram vinculo, tuendaeque, et conservandae avitae ejusdem Constitutionis Sacramento obstrictum cernamus. — Scopo igitur instaurandae auspicatissimae hujus Inaugurationis Regiae, universis fidelibus, Statibus, et Ordinibus Regni nostri Hungáriáé, Partiumque adnexarum Generalem Conventum, seu Diaetam, pro feria quarta, quae Dominicam decimam quartam post Pentecosten sequitur, seu festo nativitatis B. M. V. in Octavam mensis Septembris a. c. 1830 incidente, in Liberam Regiamque Civitatem nostram Posoniensem indicendam, et promulgandam, eidemque, favente Supremo Numine, in propria nostra Persona praeesse decrevimus, in qua terminatis feliciter praememoratae Inaugurationis solenniis, et Relatione, per Regnicolarem Deputationem, in sensu articuli 8. 1827 exhibita Operata ejusdem prelo comitti eo lubentius largiemur, quo altius cordi nostro insitum est sincerum illud desiderium, ut fundamento horum Operatorum, in futuris subin Comitiis, — quae in specie pertractationi eorundem destinamus, et in diem secundam mensis Octobris anni proxime affuturi 1831 in Liberam, Regiamque Civitatem nostram Posoniensem inomisse convocaturi sumus, — salutares leges condantur. Quem in finem, cum summopere intersit, ne eotum labori huic intenta studia aliis Curis, et negotiis interrumpantur, memores articuli 4-i ultimae Dietae, his adhuc Comitiis de subsidio in tyronibus cum fidelibus Statibus, et Ordinibus, tractaturi sumus; militia enim Hungarica, quae semper specimen heroicarum virtutum erat, a tantis annis valido supplemento destituta, nunc jam adeo accisa est, ut nec gloriae gentis respondere, sed nec illi, quod alma etiam pace exigitur, militari servitio sufficere valeat. — In reliquo Resolutiones nostras, relate ad gra-