1830 Jegyzőkönyvek • Diarium Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8-vam Septembris anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis haeredum Belnayanorum / 1830
VT Franciscus Primus, divina favente Clementia Austriae Imperator, Hungáriáé, Bohemiae, Galliciae, et Lodomeriae etc. Rex Apostolicus, Archi-Dux Austriae etc. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles, ac Magnifici, Magnifici, item Egregii, et Nobiles, fideles nobis dilecti! Communibus votis optatum adest Tempus, cpio Operata, in sequelam articuli 67. 1791 elaborata, ac per Regnicolarem Deputationen!, articulo 8. nu perna e Diaetae exmissam, sub Directione Suae Celsitudinis Caesareo Regiae, Domini Arcbi-Ducis, Regni Palatini, Fratris nostri carissimi arduo labore, et impensissimis Curis pertractata in Diadaléin sumenda sunt deliberationem. Dum tamen immensam tanti objecti materiam, quae se ad omnes administralionis publicae ramos exerit, animo nostro Regio volvimus, ultro convincimur, scopo eo: ut exinde, salva avitae Constitutionis Compage, in salutem publicam providae surgant legum sanctiones, id prae caeteris efficacissimum fore vehiculum, ut, antequam ad ipsam hujusce summi momenti, et gravium Consectariorum negotii pertractationem gressus fiat, tam systematica Operata haec, debite expendenda, cunctis sub obtutibus mature librentur, quam vero nonnulla, quae mente nostra diu, multumque agitabamus^ praevie feliciter superentur; ita enim, dum tempus, et aetas urgent, mutua fiducia, et ingenuis Consiliis, alia sollicitudine non interceptis, brevi temporis intervallo plurima fieri posse, non tam confidimus, quam pro evicto tenemus. Exegimus jam triginta octo, et quod ultra est, regiminis annos, creditorum nobis divinitus populorum felicitati sacratos. Ea quidem, quae hoc tempore intervenerant, inaudito antea exemplo, aliorum saeculorum eventus longe excesserunt, superavimus tamen cuncta, fiducia in Deum, et amore populorum, quem nos irremisso studio, et paternis, quas pro illis semper, et lubenter tulimus, curis nobis devinxisse, uberrimis moniti fidelium nostrorum subditorum filialis pietatis, et adhaesionis documentis, in aevum duraturis, grata mente recolimus. — At vero numerati sunt vitae' dies, — qui tamen nobis propitio Deo supersunt, alacriter devovemus Regio nostro muneri, et cumprimis iis, quae percari hujus Regni nostri Hungáriáé, et Partium adnexarum felicitas deposcit. —- Illud interim labores, et conatus nostri, majoris instar roboris, flagitant paterni cordis nostri supre-