1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 2

Acta Sessionis 2. 23 genuitas, abundantissime loquitur, — ad avitum Solium sublimatione, eo plenior, effusiorque est: quod nunc non ut alias, Gens inter haustum e prioris Principis obitu luctum , ac inter novi Principatus tripudia, alternis moestitiae, ac gaudii distrahatur affectibus, sed tota ad incredibilem com­parata laetitiam, impermixto, justissimoque exultet gaudio. Praesertim quod venturae inaugurationis solennia illius Sui Principis in acceptis referat benignitati, cujus sublimes Virtutes universum Orbem ir­radiant, quive cum Sacrosanctum Regis Jus ac Majestatem haereditaria Suc­cessione possideat, dulce tamen Patris Patriae nomen ingentibus, ac apud omnem posteritatem aeternaturis consecutus est promeritis, valentiorque est populorum Suorum amore, quam imperio, — dignus sane, qui in Suprema vergentis Suae Aetatis Solatia Suis usurpet oculis Serenissimum Suum Pri­mogenitum, vivam Suarum Virtutum imaginem, populorum Suorum amore, plausibusqtfe circumdatum, Regalique Diademate corruscantem, quo secus Principes apud Exteros post Patrum duntaxat funera potiuntur. Eo itaque laetior, eo faustior, eoque illustrior erit ingruens inaugu­randae Serenitatis Vestrae Caesareo-Regiae festivitas, quod ea incolumi Au­gustissimo Rege Nostro tota plaudente Patria, celebranda sit. — Videbit Serenitas Vestra Caesareo - Regia circumfusos Solio Suo fidelissimos Regni Hungáriáé, Partiumque ei adnexarum Status et Ordines, totidem verissimos communis laetitiae, ac publicorum sensorum interpretes; gestabit Suo im­positum Capiti Sacrum illud Regni Diadema, quod a conditi per Divum Protoregem Stephanum, Regni Primordiis tot gloriosorum Principum cinxit tempora, justissimaque popularium nostrorum colitur religione, audiet pi­­issimas Sacrorum Ministrorum, omniumque Statuum , ac Ordinum pro Sua, Augustissimique Parentis incolumitate, ac prosperitate comprecationes; Suoque discet experimento inconcussam eam erga Suos Principes Gentis Hungarae fidelitatem, qua haec pulcherrimis Majorum Suorum insistens Ve­stigiis, caeteras Orbis Nationes non sequitur, sed praecedit, inter Sua sem­per lucra reputans, quoties fortunas, quoties Sangvinem, Vitamque Suam in immotae Suae fidei Signaculum Sibi immolare licet. Ouocirca, ut motae per Suam Majestatem Sacratissimam publicae to­tius Regni Spes expleantur, conformiter acceptae a Regni Hungáriáé, Par­tiumque ei adnexarum Statibus, et Ordinibus, Posonii Diaetaliter congre­gatis, honorificentissimae Missioni, Serenitatem Vestram Caesareo - Regiam nomine eorumdem Statuum et Ordinum ima cum humilitate oramus: ut eos­dem benigna Sua praesentia beare, Sacroque Regni Diademate Solenni Ma­jorum ritu in Regni Hungáriáé, Partiumque ei adnexarum Regem ac Domi­num inauguranda quamprimum in Medium eorum venire dignetur. Qui in reliquo fidelissimos Status, et Ordines, universamque Gentem Hungaram, una Nobiscum Altiss. Serenitatis Vestrae Caesareo-Regiae Gra-O _ ^ O tiis, ac benignitati profundissima cum Veneratione devovemus. Ad quae Serenissimus Dominus Coronae Princeps reposuit: wuod Augustissimus Caesar et Rex, Paterque, mihi, donec in venis meis calebit sangvis, summo semper amore venerandus, gloriosis suis, et faustis sub auspiciis, Sacrum Regni Hungáriáé Diadema capiti meo jam nunc con­stituerit imponendum, tamquam insigne et splendidissimum proprii Eidem magni animi, et quod in me non minus, atque percarum Sibi Regnum re­dundat, Paterni affectus munus filiali veneror pietate. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom