1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 2

24 Cohimune verő hinc exortum gaudium, ornatissima hac Legatione ul­tra testatum, singularem prorsus, quam sentire solum, non etiain verbis exprimere possum, animo ineo conciliat voluptatem. Si enim me latere aliquando potuisset, quae fuerint omni tempore fi­delium Hungarorum , in majores meos, et Eum, quem cum illis communem recolo Patrem, fidei devotionisque Documenta, vel ex isto minime dubio, cordique meo sempiternum insculpto gratissimi animi, quo hanc Patris optimi voluntate suscipiendam mei inaugurationem complectuntur , argumerito , ab­unde mihi dispicere licuisset, quam adhaesionem, quae studia, quem amo­rem a nobili ea Gente mihi merito pollicear, cujus incolumitatem, commo­da, atcfue gloriam promovere toto corde gestio. Nunciate Dominis Statibus et Ordinibus, simulque intelligat. velim, Hungária universa, me, dum Sacram Regni Coronam ritu legali suscepturus sum, non tam inde gavisurum, quod haec mea ornet tempora, quam quia Genti Hungarae, quam a teneris semper dilexi, perpetuo amoris et fiduciae foedere magis adhuc et arctius sim adstringendus. Nunciate Iisdem, me, dum vixero, Patris, qui et illos pro dilectis filiis Suis Habet, Dominique Nostri Clementissimi, justi, pii, cujus caram nobis omnibus, maximique pretii vitam Numen aeternum seros atque seros in annos protendat} sacro sancta monita constanter observaturum, volupta­tem in filiali erga Eum pietate et obsequio, robur et splendorem Imperii Au­gusto illius exemplo in fideli legum, avitarumque institutionum observantia, summam denique, et omnem meam felicitatem, in populorum optimi Pa­tris sceptro parentium prosperitate collocaturum. Toneritudo animi, quam non modo contextus Sermonis hujus, ast ipsa etiam momenta quaedam 'propositionis in Sua Celsitudine Caesareo - Regia exhibuerunt, nos quoque abripuit, ut adeo medium inter Sermonem faustas acclamationes Nostras miscuerimus. — Tandem finitis Orationibus Serenis­simus Archi-Dux Coronae Princeps semet ad alia cubilia recepit. Tempus reliquum per noS in Ante-Camera, et Conclavi Audientiae transactum est, quo Sua Excellentia Dominus Cancellarius Aulicus nobis­­cum versabatur, et etiam praetitulati Domini Supremus Camerarius, et Au­lae Praefectus comparuerunt. Post evolutionem unius circiter horae ducti sumus ad Coenaculum majus, ubi honores domesticos praestante Excellentissimo Domino Supremo Camerario Epulis Regiis excepti sumus; inter quas desideratissimum nobis •illuxit momentum illud, quo Suae Majestates Caesareo-Regiae, Serenissimi item Domini Coronae Princeps, et Archi-Dux Regni PalaLinus.in comitiva Excellentissimi Domini Canoellarii Hungarici, et aliorum Aulicorum semet ad nos humiliare, singulumve nostrum benignis suis alloquiis recreare di­gnati sunt. — In tesseram gaudii nostri libationes pro incolumitate Suarum Majestatum, et altefatorum Serenissimorum Archi-Ducuin factae sunt, quas poulo post antetitulatus Dominus Supremus Camerarius singulari prorsus erga nos humanitate reciprocavit. — Ab his demum Epulis consurgentes Po­­sonium reversi sumus. — Super qua rerum serie dum praesentem exhiberemus Relationem, una pro hacce illustri nobis credita provincia humillimas grates referimus r . ■ . . . .. .7* ■ Hí. illés. .2. Ülés írásai.

Next

/
Oldalképek
Tartalom