1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 171. ülés

acta sessionis clxxi. 8a5 subjaceant, verum in pleno suo valore et quantitate Moneta quippe Conventionali per­solvendae sint. Licet autem Sua quoque Majestas Sacratissima in benigna Resolutione die 19. Maji 1812. edita , jam in illud consentire dignata sit} ne Obligationes ad justae Li­gae Monetam exaequatae, reductioni amplius obnoxiae sint, quia interim valore circu­lantis Chartaceae Pecuniae intermediis Annis rursum decrescente, nunc relate ad Ob­ligationes Periodi hujus in Austriacis Provinciis differens provisio obtineret, et ipsa etiam Regnicolaris Dcputatio novum quoddam temperamentum inducendum esse con­suisset , necessarium esse vident Status et Ordines, ut motiva, quae manutentionem le­galis sui hoc in merito enuntiati desiderii secundant, pariter benigno Suae Majestatis Sacratissimae obtutui proponantur. Quae fuerit occasione dimissarum Reluitionalium Schedarum quoad exaequan­das hujus Periodi Obligationes altissima Mens Regia, e paullo ante memorata beni­gna Resolutione manifeste apparet, patet quoque exinde, Capitalia illa, quae Anno 1811. Conventionalem Monetam redolebant, et actu depuranda exhaerent, moderno tempore , quojam Conventionalis Moneta in cursu est, circulantis autem Chartaceae Pecuniae massa, Quantitatem Anno 1811. praeexistentem haud superat, non posse minoris esse valor is, quam ille fuerit, quem Anno 1811. praeseferebant. — Ac ideo dum Creditor in vicem praetensionis e. g. 100 florenorum, e reducta Periodi hujus Ob­ligatione promanantium , conventionalibus florenis 100 excontentatur, non recipit aliudy quam quod Anno 1811 fl. altissima quoque Resolutio Regia eidem competere decla­raverat. Eandem fuisse Statuum et Ordinum Anno 181 \fl. diaetaliter congregatorum intentionem, exinde clarissimum est, quod projectati eotum Articuli 1. §. 8. expresse cautum esse voluerint, ne exaequatio nova jam reductorum Capitalium amplius Obje­ctum diuetalis Tractatus constituat. Profecto si relate ad quampiam Legislationis dispositionem statui deberet illud.' quod in Jura Proprietatis involaverit, merito statuendum esset , relate ad simile tem­peramentum , quod nulli alteri basi , quam arbitrio superstrui potest. — Evincunt stud cumprimis motiva illa, quae Reputationem Regnicolarem ad defigendam septua­ginta a Centum reductionem permoverunt. Adducit quippe Reputatio Regnicolaris pro motivo illud, quod depretiatio Schae­­darum Reluitionalium non e particulari facto classis alicujus Civium, verum ex uni­versali Calamitate profluxerit, adeoque onus sequelarum in alterutram partem ex in­tegro detrudi nequeat, — utrum nihilominus Rebitor , qui levatas Schedas Reluitorias per omne fluctuationis tempus reconditas non habebat, sed aut in Jura possessionaria, aut in exsolutionem antiquiorum onerum cum lucro infudit, vel utrum Creditor , cujus Capitale ne in minimo auctum est, publicae Calamitatis onus tulerit? jam ibi, ubi de Moratorio sensum suum deprompsissent Status et Ordines attactum est, neque videtur ulla supereise ratio , cur Debitor , qui per tempus fluctuationis Charta-1 207 ceae

Next

/
Oldalképek
Tartalom