1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 171. ülés

17*1. ÖLES ÍRÁSAI. veae Pecuniae in solis Interusuriis novam capitalem Summam lucratus est, ultro ad­huc e substantia Creditoris participare debeat ? * Adducit porro Deputatio Regnicolaris , depressa hucdum Industria , Canalibus Commercii obstructis, Regnicolarum vires ita attritas esse, ut ob tenuiorem mediorum ex Peditibus afflux um, modos ad comparationem Monetae pro exigentia necessitatis labere nequeant. — Cum interim causae tales etiam citra concursum fináncialium Operationum enasci soleant, quin exinde facultas Judicibus aut motívum Legislationi suppetat, extraordinarios et in mero arbitrio fundatos favores uni Civium Classi con­cedendi, bine istud quoque Deputationis Argumentum tanto etiam minus substitit, quia ex illo supposito procedere videtur, quod omnis Creditor opulentus sit, Debitor e contra indigus , qui vel ideo peculiarem Legislationis favorem mereatur. — Quod.si atta­men notabilis illorum numerus , quorum substantia reductis boc tempore Capitalibus absorbetur, si Orpham pene ad incitas redacti9 Fundationes magna parte confectae^ Orphanotropbaea , Xenodochia et alia salubria Instituta, quae jam ob devalvatam Substantiam vel exili tantum infelicium numero subserviunt, vel ad desolationem ap­proximant, puu/lo attentius considerentur, et ab adverso in trutinam sumatur retroa­ctorum temporum affluentia , notissimique acquirendi modi, nullus certe ambiget, Bi­­lancem Debitoris in altum nimis jaciendam fore, atque unice pracassumpto Justitiae Fi incipio tribui delere illud, quod Status et Ordines ab ampliori satis jam afficti Cre­ditoris sublevaminc praescindendum esse duxerint. Memorat denique Regnicolaris Deputatio , sutis per id accessurum Creditori, quod juxta Constitutionem praesentis Diaetae, praetensionem suam exhaerentem in Conventionali Moneta recepturus sit, atqui si Argumentum hoc subsisteret, tunc o­­mnem , qui seu proprio conatu, seu faventibus adjunctis meliorem subsistentiae gradum attigisset, illud maneret onus, ut partem facultatum suarum aliis egentioribus cedere teneatur. — Caetcrum hic de eo agitur, ut Creditor id, quod realiter mutuo dedit, quodve jure illi competit, absque falcidia in pleno valore recipiat, atque sic pondus Argumenti per ipsam enunciationem finis hujus evanescit. Status et Ordines exaequationem Obligationum Periodi hujus ad Monetam Con­ventionalem factam, accedente jam e a tenus Anno l&llj2. benigna Regia Approbatio­ne, pro Concluso Comitiali tenent, et convincuntur.' Monetam Conventionalem nullo pacto amplius devalvari posse. — Si autem reipsa ulterioris adhuc reductionis metus superesset, cogerentur cum Statibus et Ordinibus Anno 1811/2. diaetaliter congregam tis ingenue declarare, quod cum hic de Objecto agatur, de quo Leges positivae non providerunt, sibi tales duntaxat modos amplecti liceat, qui cum Analogia et spiritu praeexistentium Legum non pugnant. * Cuinam basi benignae Ordinationes Regiae in Haereditariis Austriacis Provin­ciis pro Cynosura dimissae superstruantur ? Status et Ordines disquirere, non censent sibi integrum, ast pro fulcimento desiderii sui sufficere arbitrantur illud: quod ad ob­tinendum Justitiae distributivae scopum, propositam per sc mensuram e praecitatis quoque motivis justissimam esse comperiant; — quod Regnum hoc obstantibus suis fundamentalibus Legibus ad normam aliarum Provinciarum gubernari nequeat;— quod . praesens 8*6

Next

/
Oldalképek
Tartalom