1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 171. ülés
Si autem Lex et Justitia distributive favores dispendi admitteret, non minoris profecto indaginis argumenta surgercnt in genere pro Creditoribus, ejui Prop.-ietatum decalvationes passi, censumcjue annuum in reali suo valore haud percipientes, calamitatis publicae jam acerbiorem pariem delibaruut, et nunc plane remansae a tot vicissitudinibus substantiae suae libero usu frustrarentur. Practica denique Moratorii consideratio exhibet: illud non tantum praeconcepto fini nullatenus respondere, verum potius classi Debitorum, cui hac ratione consuli intenditur, magis exitiosum fore. — In ordinariis enim casibus edictionem Capitalium ibi praevident Status et Ordines, ubi defectus fundi apud Debitorem se manifestaturus est; hoc autem in casu Sequestrum alioquin sensu etiam patriarum Leguin habebit locum. — Eousque bonae fidei ac fundo sufficiente provisus Debitor, nec beneficium Moratorii, neque viam Juris y epiae suapte ubique speciem Moratorii praesefert, in auxilium vocare cogetur, tanto quidem minus, quod edicto parte ab una Capitali, si e facultatibus suis in tempore satisfacere nequiret, eidem ad procurandam alia ex parte consimilem Summam, ipsum quoque Creditum suffragaturum sit. — Sed ve. ro cum extraordinaria haec provisio indubie Credito publico derogatoria foret , Debitoribus universis illud impenderet periculum , ut evoluto Sexennio et adjunctis temporum fors non tantum non melioratis, ast in deterius versis, repentina Capitalium edictio magis universalem et certiorem stragem inferat. Iisdem porro motivis, quae centra Moratorium pugnant, opinione Statuum et Ordinum etiam adversus projectatam Interusuriorum depressionem subsistentibus. — In reliquo cum Leges quoad imponendum Sequestrum clarae sint, dispositionem etiam illam, quam Deputatio pro casu defigendi Moratorii relate ad obaeratos Debitores projectavit, Status et Ordines taliter supervacaneam esse arbitrantur. Quoad Obligationes II. Periodi, quae Principio ex illo, quod e diversis fontibus promanantes,' pro diversitate temporum, variam etiam subeant considerationem, vigore benigni provisorii juxta Scalam ex notationibus Bursae Viennensis efformatam ad Conventionalem Monetam exaequatae fuerant existimant Status et Ordines Suae Majestati Sacratissimae humillime declarandum esse: ,, quod licet Scala haec naevis suis non careat, et in determinando valore Schedarum Bancalium , justam illam mensuram, quam praesertim spe_ cialia Regni hujus adjuncta exigere possent, in se non complectatur; cum nihilominus Status et Ordines Regni, jam Anno 1811/2. ita fuerint comparati, quod Scalam Viennensem potius cum naevis suis acceptare , quam Regnum in tanto indaginis objecto absque legali Provisione relictum habere maluerint, — tum proinde hoc e visus puncto, quam et ideo, ut actu etiam Status et Ordines publicum edant Documentum, se in omnibus, quae cum Lege componi possunt, altissimas Intentiones secundaro paratos esse, Scalam illam, quae pro Haeredilariis Ditionibus Austriacis praescripta fuerat, rela’e ad istud quoque Regnum adoptant, eo cacteroquin in consequentiam praemissorum legalium Principiorum addito , quod Summae scalariter reductae , ulteriori exaequationi non sub ja-