1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

ACTA SESSIONIS CLXXVII. 845 „Urburariorum usum“ occurrens nomenclatio: „Urburarii,“ in nomenclatio­nem: „Ferri Fodinarum possessoris “ transmutanda esse censetur. — In fine vero petitum illud, ut usque revisionem Operati Montanistici exactiones si­stantur , spiritui Legum haud convenit, exactiones enim istas , caeteroquin pro perpetuo sufferri oportet, hinc Epilógus inde a vocibus : „homagiali cum „fiducia interpellant“ — projectatur sequens: „ut exactiones Urburarum Fer­­„ri contra praevigentem a saeculis usum introductas clementer sufferre, in re­liquo autem meritum ipsum ad revisionem Operati Montanistici relegare di­«-it,,-« ii *9 „gnetur.“ — Ad 40. Gravaminis hujus rubrum velut contextui minus applicabile ita proponendum esse arbitrantur Status et Ordines: „de Systhemate Contributio­­„nali in Comitatibus Banaticis, Systhemati aliorum Comitatuum accomodando.“ Ad 41. Meritum hoc jam distincta Repraesentatione mediante substra­tum, hic emanet, Ad 42. Nulla Reflexio. Ad 45. Cum stante diaetali Principio Status et Ordines in excerpta se­­met immittere nolint, Opinio §. 2. expressa his duntaxat verbis absolvi debe­ret: „revisione projectati Codicis Cambio-Mercantilis in complexu Elaborati .,totius relate ad Objecta Commercialia, per Deputationem Regnicolarem ex­­,,hibiti, subsecutura, Postulatum praesens eo relegandum censetur; Ad 44. Posteaquam detrimentum e denegata Schaedariim Bancalium bonificatione non tantum in Contribuentem Plebem, sed alios etiam egentiores Regnicolas, qui parem reflexionem merentur redundet, hinc Gravamen ad o­­mnes damnificatos indiscriminatim extendendum esse judicant Status et Ordi­nes, ac ideo statim initio comparentcs voces: „per Contribuentem Plebem“ — exmittendae forent, ulterius post verba: „cum hoc ex incidenti“ — ponenda esset vocula: „praesertim.“ — Porro post verba: „aut inadaequatum intelle­ctum“ — in locum nomenclationis : „Contribuens Plebs“ — magis accomo­­de diceretur : „Regnicolae“ — in fine denique voces : „apud Contribuentem „Plebem adhaerentium“ — pariter exmittendae censentur. i Ad 45. Siquidem e tenoribus citati Intimati neutiquam clare appareret illud, quod Civibus seu activitas Testamenta clause condendi denegata, seu necessitas imposita sit hujusmodi Testamenta prius in praesentia 1 estium prae­legendi ; sed et secus Cives in actuali et imperturbato usu 1 estamenta clause Condendi existerent, eapropter Gravamini praesenti hic locus esse non videtur. Ad 46. Gravamen hoc subsistit etiam. Opinione Statuum. Caeterum in 2. clausula haec: „neque illis titulo oneris hujus ex Summa pro impetiandis „Bonis ad Aerarium Regium numerata quidquam supputatum luerit tmn ideo, quia per Comitatum Syrmiensem, qui Gravamen hocce proposuit, inlei 919 moti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom