1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
846 j77. lílés írásai. motiva non adducitur; tum quia deviis explicationibus occasionem praeberet, exmittenda censetur. Ad 47. Cum irrestricta Juris Patronatus abdicatio, nec disertis adhuc Legibus enunciata foret, neque vero reflexe ad omnes casus et circumstantias hic simpliciter declarari possit, Status et Ordines Postulatum §. 4. contentum securius hac ratione exprimendum esse judicarent: „hujusmodi Postulatum occasione emendationis Legum signanter in Elaborato Ecclesiastico assumendum, „ac positiva Lege mediante decidendum esse censetur.44 — Ad 48. et 49. Opinioni Deputations SLatus et Ordines adstipulantur-Sub &. Gravamina et Postulata Generalia Inclytorum Statuum et Ordinum ad exmissam fine hoc e Comitiis Anni 1825/6. Regnicolarem mixtam Deputationem delata, ejaae voto hujus partim jam superata, partim aliorsum invianda et releganda videbantur. Ad 1. Stat Opinio Deputationis. Ad 2. Posteaquam Insulae C sepel longe alia destinatio ex ipsis Legibus pateret, de aliis vero Bonis nuspiam certa Data reperirentur, Gravamen hoc voto etiam Statuum et Ordinum tantisper exmittendum judicatur. Ad 5. 4. 5, 6. 7. 8. et 9. Opinioni Deputationis adstipulantur Status et Ordines. Ad 10. Exemplum Monopolii, quod Celiae nonnullae e Privilegiis suis exercent, per Comitatum Borsodiensem, Arvensem, Aradiensem et complures alios suppletorie adductum valde opportunum pro motivo praesentis Gravaminis adducendum esse censetur, post verba itaque: „Industriae exitiosum dege„neraveritit“ substitui possent sequentia: „prdut illud in exemplo se maxime „occasione Nundinarum hebdomadalium exerit, e quibus extranei Opifices et „Mercatores, obstantibus localium Celiarum Privilegiis excluduntur , unde tam „Proventuum Dominalium e penso Fori obvenientium restrictio, quam et Incolarum certior flagellatio, adminiculo PrivilegiorumCehalium obtinet. Ad 11. Ne Status et Ordines Jus limitandi ad talia quoque Objecta, quorum pretia e respectu securisandi Commercii ac Industriae restringi nequeunt, extendere velle videantur, hinc ubi in Postulato Objecta primae necessitatis memorantur particulam: „duntaxat“ interserendam esse cupiunt. * Ad * ■N