1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
„ri debuit, dum ex acclamatione potioritas definiri nequiverat, exclusive praei,scripta habetur. — Quia vero methodus connumerationis Votorum cum sub„latione alterius, aeque legalis modalitatis unilateraliter praescripta, mani,,festum Juribus Statuum vulnus intulisset, hinc Status et Ordines Suam Majestatem Sacratissimam humillime orandam esse existimant, ut eflectu praecita„tae altissimae dispositionis interea etiam, donec in revisione Operati Depu„lationalis circa coordinationem Comitatuum modus Restaurationis Lege defini„ri potuerit, suspenso, prior, et ante emanationem praelaudatae benignae Resolutionis Regiae praevigens in Comitatibus usus permaneat, una vero Supre„mi-Comites et Administratores Comitatuum, ad asservandas intra legalem ter„minum Sedes Restauratorias districtim obligentur. • Ad 14. 15. et 16. Opinioni Deputationis adstipulantur Status et Ordines Regni. i Ad 17. Justum esse censent Status et Ordines, ut Gravamen hoc etiam ad so. lationes in Foris exigi solitas , ex eodem legali principio extendatur, adeo que ut initio stutim post verba : „Telonii et Tricesimarum''’ vox: „Fori“ addatur. — Seriei porro citatarum Legum Articulos lo. l"r23. 27. et 28. 1741. accomode subnectendos esse judicant — denique cum illud dici nequeat, quod Leges in merito Teloniorum ac Tricesimarum latae, dubiae forent interpretationis, ast potius remissa earundem observantia, memoratas illegales exactiones post se traheret , hinc in contextu Gravaminis clausula hsec: „Cum interim ob dissonas „Legum de Teloniis et Tricesimis latarum interpretationes, creberrimae illegales exactiones, hoc in passu observentur“ exmittenda videtur, atque rectius sequentia possent substitui: „Cum interim horum Articulorum in obversum creberrimae illegales exactiones cbserventur.“ —* * Ad 18. Provisionem intuitu Matricularum per legale Testimonium pro futuro fidedigne desumendarum, et Archivis publicis inferendarum, ex pari obtinendae securitatis Principio, etiam ad actu praeexistentes Matricás extendi , atque id in Epilogo Postulati hujus attingi cuperent Status et Ordines. Ad 19. Meritum hoc e serie Gravaminum exceptum, distincta praeferente Repraesentatione substerni projectatur. Ad 20. 21. et 22. Ex parte Statuum et Ordinum nulla adest Observatio. Ad 23. Accedunt in merito Status et Ordines ad Opinionem Deputationis, caeterum illud a parte Comitatus Neogradiensis manifestatum desiderium, ne talis, qui unum aliudve Documentum Processui cuipiam acclusum expediri desideraret, ad procurandam impensis suis totius Processus transsumptiouem stringatur, verum ut desiderata Acclusa distinctim expediantur, — ad systhematicam pertractationem Operati Deputationalis in Judiciariis relegandum esse censent. b42 177. ÖLES 1RASAI. Ad