1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
ACTA SESSIONIS CLXXVII. Ad 24. Ut occurrentes hoc in merito diversae Quaestiones adaequaticis superari valeant, Status et Ordines illud ad emendationem Legum relegandum, atque ideo contextum Postulati hujus post verba: „motivo ex eo“ taliter modificandum esse judicant: „Quod activitas haec nulla positiva et diserta „Lege Sacris Sedibus attributa sit, controversa existente, Status et Ordines „meritum hoc in coordinatione Fororum Spiritualium decidi ac positiva Lege „declarari desiderant.“ Ad 25. 26. et 27. Nulla Reflexio. Ad 28. Cum hoc in Objecto intersit ad praeexistentem disertam Legem provocare, ac una provisionem hanc indiscriminutim ad omnes Animarum Curatores extendere, hinc Contextum post verba.' „via praecludatur“ ita cuperent alterari Status et Ordines: „universalem normam in Re Stolarum in sensu Articuli 12. 1751. inviolabiliter observandam Status et Ordines speciali Lege mediante determinari postulant, Ad 29. Nulla est Reflexio. Ad 50. Objectum hoc praeferenter distincta Repraesentatione mediante substerni projectant Status et Ordines. Ad 31. Hujus quoque praeferentem et distinctam Remonstrationem juxta elaboratum jam Projectum desiderant Status et Ordines. Ad 32. §. 3. Opinionem Deputationis continens, ut scopo Postulati debite respondeat, ita esset rectius adornandus: Status et Ordines arbitrantur justum omnino fore, ut Prolis spuria semper Religionem Matris, sub cujus providentia est, sequatur, aliunde pro casu successivae legitimationis dictamen Legum obtinere deberet, orandam esse itaque Suam Majestatem Sacratissimam, ut relate ad Proles spurias in sensu demissae hujus opinionis semet clementer declarare, relate vero ad Querimonias Evangelicorum altissimo obtutui substratas quo ocyus benignas suas Resolutiones edere dignetur, et quia similibus quaestionibus ac querelis occasionem maxime praebeat illud, quod in altioribug Intimationibus Articulus 26. 1790/1. saepe discrepantes etiam interpretationes subeat, velit Sua Majestas Sacratissima Dicasteria sua eo benigne inviare: ut in occursuris casibus ordines suos disertis praecitati Articuli tenoribus citra omnem unilateralem interpretationem accomodent. In reliquo Reversales occasione mixti Matrimonii concinnari eo fine solitae, ut omnes Proles Romano- Catholicam Religionem sequantur, tanquam illegales cassentur. * Ad 33. et 34. Opinioni Deputationis adstipulantur Status et Ordines. Ad 35. Siquidem ad id, ut quispiam locus in numerum Liberarum Regiarumque Civitatum referatur, essentiale requisitum foret, ejusdem inarticulatio, haec autem a Statibus et Ordinibus quoque dependeret, ex eo Gravamen praesens exmittendum esse videtur. )( 2 ' Ad 843