Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

* 25 §. 8. Inquilinari demum Constitutivo, dimtaxatad fundi, pro erigenda do­mo necessarii, capacitatem limitato; — si quispiam Inquilinorum , ultra hunc fundum domalem, alios nefors intra, vel extravillanos haberet, liberum erit Domino Terrestri, seu quoad obvenientes ab hujusmodi Tenutis praestationes cum eodem convenire, sive illum ad Colonicalem — in sua tamen proportione intelligendum statum transponere. Ilunc Articulum sequebatur pertractatio beneficiorum illorum, quae praeter Constitutivi Scssionalis usufructuationem Colonis insuper pro meliore subsistentia conce­denda essent. Iu ordine ad Exstirpaturas' summe necessarium est tam Cathegorias earum de­terminare , quam et' fixam reluitionis constituere normam ; atque ideo exemtis ex hoc fundorum genere illis, qui amissa jam indole ac nomenclatione Exstirpaturarum, par­tem Sessionalis Constitutivi efficiunt, et ab hoc amplius avelli nequeunt, pro futuro autem facta in eo Provisione: ut tam quoad depensionem Terragii, quam quoad modum reluitionis semper libera tantum Conventio Cynosuram praebeat; ceteras Exstirpatu­ras reluitioni obnoxias secundum id: an consentiente vel inhibente Domino Terrestris factae sint ? dispescendas censet Excelsa Deputatio ; et in illis quidem Summas legitime investitas omni jure Colono refundi, in posterioribus autem loco hucduin vigentis ex­­stirpaturalis Mercedis, quae reflexe ad glebam, impensum tempus, et laborem, locales denique obtutus tam diversas considerationes subit, ut ad generales quasdam Classes tute reduci nequeat, formalem aestimationem judicialem«, singula haec adjuncta ex aequo libraturam substitui debere existimat. — Pro futuris demum casibus defixio Terragii , vel census ideo deberet libero Pacto relinqui, quum haec certa basi destituantur, adeo­­que citra praejudicium unius aut alterius Contrahentis ad fixam mensuram praevie reduci nequeant. — Circa mercedem autem laboris, et respective Summam reluitionalem, quam exstirpanti compensare oportebit, eo provideri: ut Summa talis in Contractu per expres­sum designetur, et hujusmodi Contractus de regula semper Dominali Protocollo inferatur svadét etsecuriras Partium, et praeeautio multifariarum quaestionum, quas in objecto re_ luitionis Exstirpaturarum passim occurrere quotidiana Praxis testatur. Relate ad Epocillationem quadrantalem opinatur Excelsa Deputatio: Urbario The­­resiano inductam, justitiaeque maxime consonam Provisionem retinendam esse; censet nihilominus in Lege diserte enunciari debere: quod beneficium hocce ad omnes Communi­tates — sive in usu ejus praefuerint, sive non, — hac occasione extendatur. Quum enim in nonnullis Regni Partibus quadrantalis Epocillatio Colonorum nec hucdum obtineat t cer­tum autem sit, beneficium hoc teste Articulo 36. 1550. Communitatibus, proprio Promon­torio destitutis, ante introductum Urbárium Theresianum, in omnibus Regni pertibus, pro meliori earum subsistentia indiscriininatim attributum fuisse: — subseque vero Urbario Theresiano provisorie in Legem recepto, atque Communitates easdem penes favorem Le­gum conservandas disponente, mensuram quoque subditalium praestationum recensitis in «odem Urbario beneficiis ita adpromptatam haberi, ut unum sine altero mutari nequeat: in hoc situ nec e reflexione particularium adjunctorum, nec ab universali divergentis usus, videretur consultum, nunc praesertim, dum de meliore subsistentia Colonorum agitun statum legalis Provisionis alterare. In quo nihilominus merito divergens Domini Deputati regnicolaris Joannis Szmrecsányi sensus Actis praesentibus sub '//. advolvitur. Epocillationem vini serialem Colonis in defectu Educilli Dominalis imponi soli­tam. hac occasione abrogandam existimat Excelsa Deputatio, ea de causa: quod Colonum Urbar. <3

Next

/
Oldalképek
Tartalom