Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
20 a necessaria Ruiis cultura, modisque merendi avocet, occasionem ad potui excessive indnlgendum tam ipsi, quam domesticis ejus praebeat, Rusticum ad male dispensandas alienas pecunias provocet, restantiis inexigibilibus involvat, et quia panci idoneo Cellario provisi essent, saepe damnification! eos exponat, verbo tam physicae ac morali Colonorum existentiae periculosa, simul autem Domino Terrestri, cujus Colonus ad praestationes rite obeundas inhabilis redditur, damnosa sit. Ceterum, prout ad salvandum Jus Regale Educilli tam Epocillationem vini ultra lege concessum tempus per Colonos attentandam strictissime vetare, Jusque Domini Terrestris irrestrictum quoad erectionem Educillorum competens enunciare oportebit: — ita vicissim Colonis facultatem, omnia^.propriae procreationis vina, adeoque etiam extraterritorialia invehendi, — quaestum cum adventitiis vinis exercendi, — quin haec etiam in certis casibus ad usus proprios inducendi, obtutu aequitatis, atque liberalioris tractamenti concedi posse arbitratur Excelsa Deputatio; — intuitu nihilominus exustionis Cre* mati, utut hanc illo e principio admittendam proponat: ut Colonus ex his ruralis industriae Productis, quae in statu crudo relicta, nullum, vel admodum exile redderent emolu. mentum, per eorum qualificationem possibile lucrum capiat; observando tamen quoad fruges illam peculiarem subversari Reflexionem, quod hae pro sustentanda Coloni familia necessariae, in alios usus absque periculo subsistentiae non semper converti possint, et in casu sterilis procreationis, aut majoris caristiae facultatis hujus abusus, cupidine lucri provocatus, ob difficiliorem vigilantiam satis cohiberi nequiret, quin potius imprudens speculatio facile in multorum perniciem cederet, hanc concessionem praecise ad fructus, racemos, vinum, ejusque faeces restringi debere censet. In ordine ad beneficium Pascui, Excelsa Deputatio Regnicolaris illo e visus puncto processerat. quod posteaquain segregatio illius non modo spiritui Legum Patriarum non adversetur, verum potius obicem tantis restrictionibus et praejudiciis, quibus tam Domini Terrestres, quam et Coloni in communione Pascuorum exponebantur ponat, hacque ratione fomitem plurimarum Urbarialium querelarum supprimat, — Urbarialibus etiam Principiis nullatenus obstet, atque, prout optimum provehendae rationabilis Oeconomiae adminiculum, ita certissimum efflorescendae Regni generatim, signanter autem meliorandae Colonorum subsistentiae medium constituat; — ex eo Pascuum Urbariale, ubicunque demum id e ratione extensionis Terreni practicable fuerit,) distinctum et sufficiens Colonis exscindi oporteat. Quamvis autem innegabile sit: fertilitatem Pascui variam in diversis Regni parti, bus vigentem Oeconomiae methodum, — et hinc adpromtandas Populi vires: usum denique intertenendi Pecoris, — et huic correlatas Pascuorum qualitates pro ratione Terreno, rum tantopere discrepare, ut reapse singulum Terrenum seorsivis Regulis indigeat: ne tamen notabilis haec Provisio arbitrarie dumtaxat absolvatur, Classificationem quamdam neeessariam esse censebat Excelsa Deputatio, ad quam sufficiente cum exactitudine omnes Pascuorum species reducantur, et cui generalis Proportio, localibus adjunctis subinde accomodanda superaedificetur. — In hujus vero elaboratione recessit Excelsa Deputatio a Systemate illo, quo determinatus pro singula Sessione pecorum numerus defigendae sufficientiae Pascui clavim unice suppeditaret, siquidem istud restrictionem industrial! Oeconomiae nf.:us faventem involveret; — recessit item ab eo; ut quantitas Jugerorum — pro Pascuo exscindendorum— quantitati Falcastrorum singulae Sessioni admensorum aequiparctur; siquidem utriusque objecti qualitas saepe in uno eodemque Terreno tantopere differat, ut ejus pacificatio sola per se Proportionis Clavim constituere non possit, verum alteri generali Cynosurae debeat inniti; — sed ante omnia praestituit sibi haec Principia: 1. Ne Plagae inusuahiles, seu nimirum ob eluvionem, sive ob insabulationem, aut alias causas pascendo pecori haud idoneae, in competentiam Pascui assignentur. 2. Ut segregatio pascui non tantum ad subdividendum cespitem, vertun ad alios quoque fundos exten-