Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

9 2-do Hungáriám in 70. Rogerius autem sub Bela 4-to in 72. Comkatus distribu­tam fuisse referunt. Cuilibet Comitatui inerat castrum, unde plerique sua sortiti sunt nomina, territorio ex amplis latifundiis, villis et possessionibus constante provisum : haec bona castrensia audiebant. — Populus comitatensis Jurisdictioni Comitis Parochia­­ni subjectus, in suas distributus erat classes. 1- mo Ad lias censendi veniunt, juxta Anonymum jobagyones, i?eu servien­tes Castri, qui obtentis pro sui sustentatione fundis, praeter obligationem sub ve­xillo Comitis Parochiam militandi, conditionaria quadam servitute Principi obno­xii erant, ut tripartiti Partis 2-dae Tit. 14-to habetur. 2- do Liberi Regis etiam jobbagyones, vel liberi S. Regis dicti, et speci­ali Privilegio a servitio Castri exempti, sub onere vexillum Regium apud Comitem castri asservatum sequendi, ac insuper Aulae honoraria quaedam servitia exhiben­di, perhibente historico Pray a divo Rege terras e castrorum pertinendis haeredi­­tate obtinuerunt. 3- tio Speculatores, et Veloces, seu Eurii compellati, qui limitanearum Arcium custodiae Marchionum concreditarum praesidiariam Militiam efformarunt, ut pars eorum celeribus itineribus per vicinas Provincias Hostis famam divulgaret, alia velitationibus suis jam ingruentem detineret, donec pro periculi magnitudine justo numero alii confluerent. Horum in ritu explorandae veritatis, S. item Ladis­­lai Libri 2. Cap. 17. et Libri 3-ii Cap, l-ino, et 2-do saepius mentio recurrit. 4- to Ad reliquos Castrorum servientes pertinuisse Udvarnicos vulgo Sze­keres dictos, exigua libertate donatos, qui pro Exercitu vecturas praestabant, ho­spites atque colonos, qui necessitate poscente, celerrime ad arma convolabant, ut Kollár in Amoenitatibus Regni Hungáriáé retulit, quod ipsum ex Colomanni Libri 1-mi Cap. 3ő-to et inter caetera ex Privilegiis per Andreám 2-duni Saxoni­­bus Transylvania's 1224; — per eundem Hospitibus de Szathmár Németh 1230; — per Belam 4-tum Hospitibus de Pest 1244: — et Hospitibus de Jasztrebaszka 12.37. — per Stephanum 3-tium Hospitibus slavis de anno 1271. cum obligatione defixum numerum armatorum ad exercitum mittendi, aut certum Tributum an­nue praestandi concessis uberius patet. 5- to Demum distinguebantur Servientes Regis, qni etiam Equites aulici, fa­miliares Regis, Ordo equestris nominantur; peculiaria his a S. Stephano largita Privilegia Andreas 2-dus in Bulla Aurea instauravit; hi a Jurisdictione Castri ex­empti propriis Judicibus QSzolga BiróJ provisi ab omni servitio, et obsequio immunes , tantummodo sub vexillo ipsius immediate Regis pro Defensione Patriae propriis expensis, pxtra Regnum autem, uti Bullae aureae Articulo 7: et Decreto 1231. in vestigiis ad supplementa Comitiorum reproducto enunciatur, pro pecunia nisi Regis, (idest, si stipendia mereri volebant) militare obligabantur. —Hos S. Stephanus Libri 1-mi Cap. 4-to Regni Propugnatores etiam, et Augmentatores Mo­narchiae compellavit. Aderat insuper, ut Palma refert, miles stipendiarius per Duces, subin Re­ges ex amplo Patrimonio Domus Arpadianae, bonis item castrensibus, ex quibus teste Rogerio Reges habebant divitias, potentiam, et munimen, ex reditibus por­ro terrarum Regiarum , et aliis proventibus Aerarii conductus et intertentus. Quilibet dein Seniorum, seu Dominorum secum habere debebat militem servientem, Comites autem, si proprios in Villis liberos habuerant, jam lorica­tum unum, jam militem absque lorica de 100. aut 40. pensis in iis desumptis, Re­gi procurare debebant. S. Steph. Libri 2-di C. 21-mo, et Colomanni Lib. 1 -mi Cap. 40. — teste Rogerio Bela 4-tus convocatos Archi-Eoiscopos, et Episcopos ac alios Regni Majores saepius monebat, ut quilibet eorum haberet stipendiarios milites, juxta articulum autem 7-muai 1222. omnes, qui Comitatus habebant, si Op. Band. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom