Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Rex Exercitum extra Regnum ducebat, cum Rege pro pecunia ejus ire tenebantur, — bi Articulo 10. ejusdem anni Jobbagyones honorem habentes, subseque autem Art. 2-do 1454. honorem Baronatuum tenentes, nominantur. Complures Scriptores referunt, jam primis temporibus exstitisse, vel titulo emphytheusis perpetuae, vel inscriptionis, vel cum specifico exhibendi servitii onere, reservato tamen Jure proprietatis emanatas collationes Regias; ita Rela 3-tius Bartholomaeo de Veglia terram Modrus anno 1193. ea sub obligatione donat, ut in Regno cum 10. loricatis, extra Regnum vero cum 4 loricatis militet; Andreas 2-dus in Donatione Familiae Radus anno 1221. facta exprimit, ut in exercitu, quoties necessum fuerit, 15 loricatos, et 1U0 pedites expeditos habeat; — idem apparet ex Privilegio Belae 4-ti libertates Nobilium de Scepus anno 1243. confirmantis. — Kollár in Amoenitatibus Juris Publici Hungáriáé profert litteras Belae 4-ti de anno 1258. Populos de Turóez concernentes, ut de singulis mansionibus unum armatum ad exercitum mittere teneantur. Reges jam in prima Periodo in Litteris nobilitationalibus obligationem sub vexillo Regio militandi quandoque expressisse testantur nobilitationales Belae l-ti aliquibus ex villa Pa~ dány anno 1205. Ladislai item 4-ti de anno 1283. liliis linieren elargitae.— Esto quidem agnosci debeat, uti temporibus medii aevi passim apud alias nationes moris erat, adfuisse apud nos etiam exempla titulo emphitheusis elargitarum collationum Regiarum, sed et id extra dubium est, quod a conditionaria simili servitute, qui Regi, et Regno fidelia praestabant servitia, successive exempti, et in coetum verorum nobilium, seu servientium Regis translati, adeoque et memoratae collationes tali occasione in veri nominis Donationes transmutatae exstiterint; Articulus enim 11 : 1351. omnem, si quae inter nobiles antea intercessisset, etiam distinctionem, aut praefuisset, servitii conditionem sustulit, — eodem enim, uti et Partis 1-mae Titt. 2-do omnium nobilium eadem statuitur libertas. — Diplomata talia complura nobis scriptores transmiserunt. Sic, ut quaedam memorentur, Ladislaus 4-tus Anno 1278. Filium Bethen de Budafalva speciali Privilegio a conditione udvarnicorum eximit, et una cum terris, et possessionibus universis vera nobilium libertate donat; — Andreas 3-tius 1299. nonnullos insulatores Csalóközienses, castrenses Posoniensis Castri, ad terram ipsorum haereditariani Fel- Abony vocatam a pristina conditione exemptos, ad coetum nobilium ita aggregavit, utilia, qua veri nobiles, gaudeant libertate;— Ludovicus 1-mus 135G. in suo Diplomate Filios Vermess de Budafalva a conditione castrensi exemptos, de speciali gratia in consortium verorum nobilium ita accensuit, ut ipsi, et eorum Haeredes universi, cum omnibus Possessionibus, et Juribus eadem, qua caeteri nobiles, gaudeant libertatis praerogativa, nulla Taxa perstricti. Interim et id nullum recipit dubium, quod jam primis temporibus Donationes cum pleno Jure proprietatis emanere consveverint; — Iu Privilegio Ducis Gejzae per Historicum Katona reproducto Villa Tata Comiti Thcodato ila possidenda donatur, iit cuicunque alteri vendere, aut gratis pro Deo libere donare, et legare propriam, et liberam habeat facultatem ; ita Emericus Rex 1201. Capitulo Strigoniensi donat certos Hospites, et Inquilinos, cum Fundis, et Aedificiis, ut pleno Dominio gaudeant in perpetuum. — Bela 4-tus 1251. Terram Szerdahely a Jurisdictione Castri Neogradiensis eximit, et donat Comiti Andreae cum omnibus Juribus et utilitatibus eadem plenitudine, sicut Castrum possidebat. Idem 1202. Filio Benedicti Possessionem Lenefalva in Abaújj in perpetuam possessionem, et Ulimitatam proprietatem dat, et confert perpetuae Donationis titulo irrevocabiliter possidendam,— amplius hoc firmatur S. Stephani L. II. C. 5: et 35. Coi. L. I. C. 20. et Art. 4: et 17 : 1222. Absoluta haec Nobilium de Juribus possessionariis disponendi libertas coarctata quidem jam sub Colomanno, et Ludovico 1-mo, subin vero sensu Partis 1-mae Titt. 5. ad acquisita restricta fuerat, proprietate tamen, et directo dominio in salvo permanentibus. — Nec quis asserere audebit, in veri nominis Donati-