Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

praestandorum, laborum insuper gratuitorum atque titulo Subsidii in militibus, et tyronibus factas diaetales oblationes, per Banderialium item Regiorum officialium, Praelatorum, et Procerum, ac Nobilium Militiam, per gentium levationes Insu­­recdones generales vel particulares, personales , vel portales comitialiter organi­­satas procuratam fuisse, non subest dubio: non tamen in bis omni aetate eadem praevigebat norma, et recte mutationes illae memorabiles, quas defensio Regni diversis temporibus subivit, constituunt varias ejusdem epochas, quas Sub-I)epu­­tatio vestigiis patriarum legum insistendo quatuor praestituendas esse arbitra­batur. In prima harum recensebitur modus defensionis inde a primis Regni incu­nabulis, usque Sigismundi tempora, et respective annum 1435. obtinens; qua qui­dem aetate paucissimas referunt legum tabulae de re militari institutiones, at­que ideo vel maxime Historiarum monumentis erit illustranda. Secunda Epocha a Sigismundi temporibus, quibus defensio Regni in Comi­tiis 1135. jam in systhema quasi redacta conspicitur, complectetur diversas illas subsequas mutationes, quae usque ad infaustam Cladem Mobátsiensem, et in spe­cie tempus, quo Augustissima Domus Austriaca Thronum Regium Patriae con­scendit, in re militari praesusceptae fuerant. Tertian* ab hinc constituent usque annum 1715. momentum quippe intro­ductae stabilis Militiae, et contributionis, interventae mutationes. Ultima demum Epocha ostendet a praeindigitato tempore alteratam in es­sentialibus defensionis normam , quae usque ad praesentia obtinet. GensHungara, quam bellica fortitudine Patriam aequisivit, pari virtute ab inimicorum invasionibus securam conservare , et defendere inde ab incunabulis ejusdem, velut summam, et communem Gentis semet libere constituentis obliga­tionem profitebatur, idque unice studebat virorum copia florens, ut animi fortitu­dine hospitibus suis praestet. Nobilitatem in ea jam temporibus Arpadi viguisse ex Historia 7. Ducum, Militem vero, et Nobilem identicum fuisse, ex S. Ladislai Libri 1-mi Cap. 41-mo tenemus, et prout juxta Tripartiti Partis I. Titt. 4. vera Nobilitas usu, discipli­naque militari acquirebatur, ita Hungari Nobilitatem sola obligatione militandi pro Patria definiverunt: hujus vero neglectus juxta Partis Primae Titt. 3. quia in perpetuam servitutem redigebatur, ammissione Nobilitatis puniebatur, praerogati­va hac nobilitari ornatos ab omni conditionaria servitute, ac tributorum solutione liberos , et exemptos fuisse, noviores , prout et antiquissimae leges extra dubium ponunt. Dux Arpadus vi pactorum inter gentem Hungaram, et Patrem ejus Al­mum initorum, quorum 2-do, ut Anonymus Belae Regis Notarius habet, statutum fuerat, ut quidquid boni per labores Hungari acquirere possent, nemo illorum ex­pers fieret, — retenta pro se familiaque sua notabili parte occupatarum terra­rum, — reliquum Regnum inter Duces Nobiles, ac Milites partitus est, qnin et­iam hospitibus, secum commorantibus, Terras, et Possessiones magnas dabat. Hinc origo, et primigenia Juris, et possessionariae Nobilitatis adeptio, hinebono rum in sequelam dispositionis S. Stephani L. II. C. 35. — item Coloni. Ii. I. C, 20. nec non Andr. 2-di a. 4-ti ad coronam devolutorum subin enatae collatio­nes , et donationes Regiae repetendae veniunt. Patriam sub Ducibus jam in minores Provincias, juxta flumina, quae sin­gulae Tribus accolebant, divisam fuisse, Constantinus Porphyrogenitus narrat: Ano­nymus'; vero sub iisdem Ducibus, Comitatus quosdam memorat, et ipse S. Ste­phanus, qui numerum Comitatuum auxisse dicitur, in Diplomate Monte Panno­niae , Siimegiensem Comitatum praeviguisse innuit. — Otto Frisigensis sub Bela

Next

/
Oldalképek
Tartalom