Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

17 Anno quippe 1471. per Art. 7-mum antiquus, qui tempore Sigismundi modus in Banderiorum levatione, et generali Regnicolarum Exercituatione ob­tinuit, restabilitur. — Ex Articulo vero 24. apparet quod non obstante Articu­lo 19: 1439. a majoribus prout et minoribus etiam Viris Ecclesiasticis ultra ob­ligationem Exercituationis diversae Dicationes, et Taxae exactae fuissent, quae Lege hac similiter abrogantur. Articulo 11: 1471. decernitur, ut praeter lucrum Camerae nullae aliae Dicae, seu Taxae praeter consensum Regnicolarum exigantur. Anno dein 1474. Art. 1-ino occurrit 1-ma mentio subsidii eotum in uno floreno a qualibet Porta unice pro defensione Regni contra Tureas oblati, et juxta contextum Articulorum 3. et 4. per colonos soluti, pro quo tamen sales acquisiverunt, — Articulo 5. ejusdem Anni Dicatori stipendia e Proventibus Re­giis ordinantur — Articulo 6-to lucrum Camerae ad unum annum relaxatur — Ar­ticulo 7-mo autem statuitur, ut Regnicolae usque ad annum integrum nulla Exer­cituatione graventur, nisi contra Tureas militandum esset; Articulo autem 15-to milites contra Tureas, vel etiam alios exercituantes propriis expensis vivere ju­bentur. Sub Regimine ejusdem Matliiae Corvini adest 1-mum exemplum Arti­culo 3: 1478. quod Praelati, Barones, Proceres, et Nobiles, (nulla facta distin­ctione, aut exceptione Banderiatorum, vel non Banderiatorum) perintegros 5 annos sub quacunque occasione contra quoscunque Inimicos Regis, et Regni exercituare non fuerant obstricti, nisi Romanorum, aut Turciae Imperatores, Po­­loniae, Bohemiaeque Reges, aut Bassae Romániáé Regnum invaderent, pro qui­bus 5 annis Art. ejusdem Diaetae 2-do pro defensione Regni subsidium e singulis Portis Jobbágyomon unius floreni, simul cum lucro Camerae computandum obtu­lerunt: — pendendum hoc etiam subsidium per colonos fuisse, Articulus 4. ejus­dem anni evincit. Regnante Mathia quamvis continua bella, pro sua tamen militari virtute felici cum successu gessisset, circa defensionem Regni praeter Articulum 4: 1485. quo Palatinus ex suscepto officio in supremum Capitaneum Regni, et Regnicola­rum, quos juxta voluntatem Regis gubernendos haberet , constituitur; et Articu­los G: 1178. 30. 31. Gl. et 62: I486, quibus abusus nonnulli et excessus exer­­cituantium relate ad diversas colonorum oppressiones coarctantur, alias Leges perlatas fuisse non constat, ex Bonifacio tamen, et Annalibus Hungáriáé tene­mus, quadruplicem stipendiariorum adfuisse temporibus Matliiae Militiam, equi­tes utpote armigeros, dein levis armaturae equites, Huszarones compellatos— pedites gregarios armigeros, et clypeatos — his accessisse invictissimam Legio­nem Nigram ex 7 mille capitibus consistentem, atque interdum in Bello bo­­hemico, ausfriaco, et turcico adjutorio non sine successu fuisse Praelatorum, et Magnatum Gentes in militari disciplina exercituatas. Temporibus Uladislai 2-di dum sensu inauguralis Diplomatis §-phi 2-di omnes tempore Matliiae sub quaesito colore introductae contributionis exacti­ones abrogantur, retentis unice pro Aerario consvetis Regalibus Proventibus — quod ipsum Artie. 1 : 1492. renovatur, in perniciem Patriae ut scriptores om­nes conveniunt, rapido passu mutantur omnia, exulat spiritus militaris, suc­cedit fastus, et immoderatus luxus potentiorum, minor Nobilitas opprimitur, Leges spernuntur, prodigalitate Regis, et infideli administratione Aerarium mi­rum in modum depauperatur, — innumera Bona coronalia perhibente Analecta Saeculi 1G. hungarica, in Codice manuscripto Bibliothecae Universitatis Pestanae existente, pignore abalienantur — Provinciae complures a Hungária avelluntur, totumque Regnum in anarchiám degenerat, quae ex combinatione plurimarum partim ad coercendos excessus, et corrigendos, qui irrepserunt abusus, partim circa modalitatem defensionis Regni adjunctis temporum accomodatam aetate hac perlatarum Legum, utpote Articulorum 17. 18. 19. 20. 21: 1492. Art. 15. 1G. Op. Band. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom