Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
18 y7. 18. 10. 20. 21: et 22: 1498. 21. et 22: 1500.24: 1504. demum Articulo Gl 1507. clare apparent. Juvabit eas mutationes, quae his legibus in re militari notatu dignae inducuntur et quae circa Banderia statuuntur, hoc loco recensere. Constituitur quippe Articulis 18. et 19: 1192. ut Banderiati, Regnique Nobiles cum Sua Majestate insureoturi ultra metas Regni ire non teneantur, nisi Officiales Regiae Majestatis fuerint, aut stipendia a Sua Majestate levarent. — Anno tamen 1198. Articulo 17. decernitur, ut Officiales Regii, stipendiarii item tam Regis, quam aliorum Praelatorum, Magnatum, et Nobilum metas Regni, secundum temporis, et rerum necessitatem egredi debeant, ubi tamen ultra hos Universitas Regnicolarum insurgeret; hi extra limites exercituale non teneantur. — Articulo autem 20: 1492. Bandérium integrum in 100. et medium in 200. hominibus defigitur, alii vero Barones Banderia non habentes, juxta honoris, et facultatum exigentiam, ac numerum Jobb agyon um, prouti Articulo 21. nonnulli Duces, et perpetui ac liberi Comites instar Baronum Banderia habentium exercituare obligantur. Recensetur dein Art. 20. 21. et 22: 1198. series Banderiatorum Officialium — Banderiatorum Ecclesiasticorum, et aliorum Magnatum , Nobiliumque, qui una cum praefatis Banderiatis secundum numerum Jobbagyonum exercituare obligabantur. — In Articulo 2-do memoratur Bandérium Regale ex mille equitibus constans. — Nobiles demum minoris status — mox a 20 Jobbagyonibus, mox a 36, in nonnullis vero Comitatibus inferioribus a 21 portis, uti et Nobiles unius Sessionis jam de singulis 10 Curiis, jam a 36 portis, unum equitem statuere debebant. — Constituitur porro Art. 18: 1398. ut pro defixo termino gentes, juxta praefixam limitationem sub nota infidelitatis semper paratae serventur, et quandocunque levari possint— sub eadem poena prohibetur etiam, ne Capitaneus sine necessitate rationabili exercitum levet.— In Articulo 21: 1500. statuitur, ut universi Regnicolae [tam ecclesiastici quam saecurales, qui in praedicta serie exercituantium computati non habentur , exceptis nonnullis denominatis Aulicis Regiis de Bonis suis in medium Comitatus, ubi situautur, et connumeratos de Jobbagyonibus suis exercituantes et pecuniam exercitualem dare teneantur —> ut porro universa etiam liona Dominorum Banderiatorum apud matius Banderia non habentium titulo pignoris existentia inter Bona eorundem ad sortem gentium computentur, et dum Bona Regnicolarum pro gentium conservatione dicabuntur, tunc etiam de Bonis exemptorum Aulicorum Regiae Majestatis perDicatores Nobilium pecuniae dicatae exigantur — Regiae Majestatis Aulici donec in servitio perstiterint, dum Dominus Rex personaliter in Exercitu fuerit, gentes suas non cum gentibus Nobilium, sed cum sua Majestate mittant. Maximam inter haec attentionem provocant ea, quae Articulis 15. et 18: 1498. 22: 1500. et 24: 1504. decreta habentur — prima in his occurrit mentio Banderiorum a decimalibus proventibus praestandorum — statuitor quippe Articulo 15: 1498. ut Episcopi, Capitula, Praepositi, Abbates, Carthusienses de Lövüld, ac Prior Auranae juxta antiquam consvetudinem Regni, tam ratione proventuum decimalium, quam ratione possessionum Ecclesiarum suarum, Banderia sua secundum exigentiam proventuum, et usum Jobbagyonum suorum juxta limitationem infrascriptam conservare , et levare teneantur, — caeferi vero Ecclesiastici tam religiosi, quam saeculares decimas habentes, secundum exigentiam proventuum *suorum decimalium, et usum Jobbagyonum, qui vero Decimas non habent, instar aliorum Regnicolarum Banderia non habentium de singulis 36 Portis unum equitem, bene dispositum dare, et tenere debeant — Praelati autem et Viri ecclesiastici saecularia Jura ab antiquo banderiata possidentes, ab his quoque Banderia habeant; ut autem difficultates de proventibus Banderia non habentium decimalibus, et numero Jobbagyouum oriri queuntes re-