Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
In sequelam Articulorum 67: 1700. ct 20: 1827: in Coordinatione Fororum ad id potissimum respiciendum erat, ut, cum communis sit de tarda justitiae administratione querimonia, in promovendis et definiendis Causis major quidem celeritas obtineatur, neque tamen securitati Causantium quidpiam decedat. Ea igitur parte, qua praevigentem Judiciorum Coordinationem, scopo administrandae Justitiae non plene respondere, experientia docuit; aut mutatis inde ab Anno 1723. et respective 1790. rerum adjunctis moderna tempora quampiam alterationem poscerent, adoptatis necessariis mutationibus, nec reverentiae, quae veteribus Institutis debetur, derogari, nec fundamenta Constitutionis labefactari rata Regnicolaris Deputatio; sollicite cavit, ut, cum non de nova republica constituenda, sed illa, quae in nonum seculum perstitit, amplius constabilienda agatur, omnis citra necessitatem novatio devitetur, sed potius activitate, mutuaque correlatione praeexistentium Tribunalium arctius circumscripta, et defectibus , qui diuturnitate temporis in iis invaluerunt, correctis, ad tramitem, unde deviarunt, reducantur; nec denique aliae proponantur mutationes, quam quae salva non tantum Comitatuum, sed et omnium Jurisdictionum, separatas portas habentium constitutionali activitate, ad exigentiam Articuli 67: 1790. unice meliorem, et magis ordinatam negotiorum Juridicorum manipulationem, legumqne spiritui convenientem pertractationem promoveant. Conformiter igitur ad hos obtutus, cum Jurisdictio dominalis regno coaeva, et Constitutioni innexa sit, Sedesque dominates, teste Partis III -ae Titulo 25-to a seculis continuo subsistant, et Anno etiam 1790. Articulo 33. stabilitae sint; experientia porro constet, Causas Colonorum et Jurisdictionatorum dominalium inter se, ac etiam per extraneos contra eosdem motas, cumprimis circa Successiones, et liquida Debita decurrere, easque vel per Cojurisdictionatos, vel, rarissimis casibus exceptis, plerumque per incolas advicinantium possessionum, promoveri 5 cum quibus nempe nexu matrimonii, et cognationis, dataeque et vicissim acceptae fidei vinculis mutuo juguntur, proinde partibus quoque melius consulatur, si in loco , vel vicinia suae habitationis Judicem nanciscantur; accederetque , quod, ne Contribuentes majoribus sumtibus processualibus graventur, querelas eorundem, et contra ipsos suscitatas amicis pactis consopire intersit, amicae vero Compositionis tentamen minores difficultates subeat, ubi partes sine longo itinere personaliter comparere possunt, ac denique differentiae Ruricolarum passim summarie , partibus coram auditis, praesentibus Testibus, locorum item Primoribus, atque Senioribus, testimonium perhibentibus cognoscantur, quos omnes in praesentiam Sedis judiciariae, praesertim si illa remota sit, constituere admodum foret sumtuosum. Ex his igitur motivis censet Regnicolaris Deputatio Judiciis Sedium dominalium non tantum, ut Excelsa Deputatio Regnicolaris Anni 1791. opinabatur, Causas Jurisdictionatorum inter se, sed extraneorum quoque contra eosdem, nitro subordinari, imo ex motivis in projecto Articulorum Urbarialium ad Articulum 7. adductis illas etiam pro controversiis Domino terrestri contra proprios Jurisdictionatos oborituris, indiscrimination; horum 1* \