Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
4 vero contra illum ex nexu subditelac profluentibus, Forum primae Instantiae constituere posse ; relate tamen ad Nobiles earundem Juris dicendi potestatem ad fundos duntaxat, per eosdem possessos , et Jurisdictioni dominali obnoxios conformiter ad praevigentem usum restringendam esse. Ex praemissis sequebatur etiam, quod posteaquam proposita per Excelsam Deputationen] Reg-nicolarem Anni 1791. nonnullarum Causarum a Sedibus dominalibus ad Sedes judiciarias Comitatuum translatio, adoptari non potuit, ab illa quoque huic nexa provisione per eandem commendata, ut priusquam Actor coram Sede judiciaria Processum ingrediatur, coram Domino Terrestri amicam Controversiae complanationem tentarc debeat, nec secus, quam si desuper testimonium producat, Actio ejusdem acceptetur, velut superabundante recedi debuerit, cum in Sede dominali amica compositio sub ipsa controversiae pertractatione tentari queat, neque seposita hac provisione prosecutionem Causae ab arbitrio Domini, ejusque hominum pendere oporteat. Censebat porro praelaudata Deputatio Processus Rationarios quoque a Sedibus dominalibus avellendos esse, cum interim hi dictamine Articuli 28: 1729. et ex systhemate appellationis, in Ordine Processuali proposito, alioquin appellabiles sint, nulla sufficiens ratio adest, eosdem a Judicatu Sedium dominalium, ubi majori cum temporis et sumtuum compendio definiri possnnt, abstrahendi. Retenta igitur Sedium dominalium etiam hac in parte legali activitate ea duntaxat cautela interponenda videbatur, ut beneficio Appellatae, intra Dominium prosequendae, rationans Officialis medio Reversalium pro sua tantum persona, nunquam vero in praejudicium Viduae ac Orphanorum in antecessum renunciare valeat; quemadmodum enim volenti non fit injuria, ita admitti nequit, ut contra illos, qui diserte non consentiunt, et in alieno facto versantur, in causa propria quispiam absolutum Judicatum usurpet. Quod Coordinationem Sedium dominalium adtinet, bae juxta propositionem Anno 1791. factam ex Praeside, et duobus Convocatis excluso legali testimonio, constare deberent. Igitur Sedibus dominalibus non tantum in numero judicantium decederet, sed illa etiam, quae hactenus eis infuit forma, et auctoritas decerperetur. Cum vero secus etiam in Judicio peragendarum Inquisitionum, oculatarum, authenticationis testium, et aliorum actuum judicialium necessitatis occurrat; in his autem praesentia legalis testimonii requiratur; intersit praeterea, ut Magistratui et Publico constet, an, et qualiter Contribuentium Recursus pertractentur, nec influxus ejusdem citra diminutionem legalis activitatis restringi queat; accedente eo etiam, quod Sedes dominales, cum quibus Jurisdictiones non correspondent, Acta sua ipsae altius transmittere non possint, verum haec medio Judicis Nobilium ad Comitatum, inde autem pro re nata ultro promoveri debeant, eapropter tum ad Judicii dignitatem, cum ad partium litigantium securitatem plurimum collaturum est, si legale Testimonium non solum Sedibus dominalibus intersit, sed etiam decisivo voto gaudeat, eo suapte intellecto, quod in Causis ibidem decisis sub sedriali revisione votum amplius habiturum non sit. Quantum ad Praesidium, equidem illud sensu Tit. 23. Partis III-tiae ipsi Domino Terrestri di ffi cui tari nequit; ut tamen Sedes dominales reális Fori Judiciarii consistendam , et formam nanciscantur, ad conciliandam majorem Partium fiduciam, eum decretali Judicum Juramento obstrictum esse oportet, secus sui loco alium, et quidem Tabulae Judiciariae Assessorem substituere debebit. Quia tamen non in omnibus Comitatibus Assessores tanto numero reperiuntur, ut et publicis functionibus obeundis sufficiant, et cunctis in gremio Comitatus celebrandis Sedibus dominalibus interessé possint, ideo Regnicolaris Deputatio id, ut Convocati quoque Juramento Judicum, quod desumendi fa-