Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
8 Ut debita ia numero Judicum inter Fora primae Instantiae, et appellatoria gradatio sit, Regnicolaris Deputatio in co coaluit, ut in Foris primae Instantiae praeter referentes, insuper Numero quinque judicantes viri juris gnari, incluso alioquin Praeside necessario intersint. In hunc sensum coordinatae sunt Sedes dominates, in eundem Judicia quoque civica constitui oportet. Excelsa Regnicolaris Deputatio Anni 1791. pro majori securitate id quoque statuendum svadebat, ut qui ad judicantis munus aspiraverit, rigoroso examini se subjicere debeat. Verum in quavis Communitate, tanto magis in Civitatibus non solum illos, qui jus civile theorcticum ex professo didicerunt, sed reliquos etiam alteri vitae generi deditos moderatione, maturitate judicii, moralitate et meritis conspicuos Cives in Senatum adlegi ratio Civitatum deposcit; esse vero in quavis Civitate viros et jurium, et politicarum rerum peritos, experientia constat; Quare cum praevidere sit, viros aetate graves, et expertos, quales pro Judicatu requiruntur, semet examinari haud passuros , Civitates autem hanc libertatis suae in eligendis Judicibus restrictionem aegre laturas esse, Regnicolaris Deputatio ab hac provisione recedendum, et potius id, ut viri juris periti, aut qui in praegesto quopiam munere specimina jurisprudentiae ediderunt, pro judicantibus deligantur, substituendum censuit, cura tales proponendi iis, qui candidandi jure pollebunt, incumbente. Non solum formales, sed saepe verbales quoque summarii Processus coram Judiciis civicis decurrunt. Atque, ut in his quoque judicantes quinque interveniant, a scopo justitiae administrationis alienum certe non est, quia tamen in minoribus Civitatibus inagistratualia individua generatim pauciora sunt, et saepe concurrentibus pluribus functionibus omnibus debito tempore perficiendis vix sufficiunt, ideo illud saltem, ne pauciora, quam tria individua processus verbales pertractare possint, stabiliendum esse videbatur. . Denique in Elaborato Anni 1791. etiam de Judiciis nundinalibus, et Judicatu civico relate ad militares personas hoc loco actum est; ast cum de his peculiaris provisio proponatur, isthic praetermissa sunt. Quantum ad activitatem Judiciorum civicorum, — hucdum cumprimis circa eorum in Causis Nobilium Judicatum difficultates occurrebant, quibus ut obvietur, sequentia proponuntur; quippe: 1. ) Ut salva Magistratibus quoad domos, et fundos immobiles tam ig-nobilium, quam nobilium legali, nec unquam controversa procedendi activitate, nobiles etiam quoad mobiles facultates, debitaque; si se obligatoriis Literis diserte Foro civico subjecerint, velut sibi ipsis legem Contractu ponentes, coram eodem juri stare teneantur, unde consequitur : 2. ) Quod generalis Clausula: auctore quocunque Judice nec quoad Nobiles civici, nec quoad Cives nobilitaris Fori competentiam importet. 3. ) Cum Contractus contrahentibus legem ponant, specialis autem hypotheca reali jurisdictioni intime nexa esset, atque adeo debitor specialem hypothecam in fundo civico obligans injudicatum quoque civicum in antecessum consentire praesumi debeat; nec sine ambagibus effectuabile sit, ut alter judicet, alter exequatur, ambages autem in quantum possibile est, rescindi, admaturatio Processuum exposcat, eapropter quemadmodum specialis hypotheca pro securitate debiti, in fundo civico per Nobilem inscripta, eundem Judicatui civico ratione ipsius quoque debiti obnoxium reddit; ita obligatio generalis hypothecae in omnibus facultatibus assignatae, etiamsi inter has civiles quoquo fundi includantur, communi Nobilium Foro non derogat.