Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

4) Census domales, et Contributio civica, ex inhabitatione, et respective pos­sessorio fundi civici proniauant, et pro restandae Contjjbutionalis speciali hypotheca ipsi fundi, a quibus illa penditur, deserviunt, quam publico bono et servitio regio exigente quo ocyus incassarc interest, censet igitur Rcgnicolaris Deputatio praerogativae nobilitari nihil derogari, si Nobiles etiam possessionati tam ratione contributionalium restandarum, ad mentem Articuli 77 : 1715. quam intuitu Censuum domalium coram Magistratu civico conveniri potuerint, hocque modo sensus Articuli 21: 1655. declaratus fuerit, eo alio­­quin, quod pro effectu Sententiarum necessarium est, suapte intellecto, ut in quantum ordine Juris convicti in territorio Civitatis fundum sufficientem non haberent, exeeutio contra illos penes Compassum peragi debeat. 5) Ne vero Articuli 15: 1649. dispositio, per Articulum 127: 1659. uberius de­clarata, collisionibus ansam praebeat, illa relate quidem ad Nobiles impossessionatos , velut non ubique locorum usuroborata, ita restringenda, ut hi intuitu Auszugalium de­bitorum , relate vero ad suspectae Nobilitatis personas eo sensu explicanda videbatur, ut praetensi Nobiles, qui nimirum usum Nobilitatis modalitate, Articulo 20: 1825. praescri­pta, legitimare nequeunt, tam in personalibus, quam realibus, Jurisdictioni et Judicatui Civitatum illarum in quibus commorantur, subjaceant, denique > 6) Ut inter nonnullos Comitatus , et gremiales Civitates quoad incaptivadonem, et judicatum ignobilium servorum et ancillarum apud Nobiles servientium vigentibus , et jam etiam Regni Comitiis propositis difficultatibus finis imponatur, quamquam sensus Articuli 78: 1647. §. 5. diversas interpretationes admittat, quia tamen immunitas per­sonalis Nobilium, immunitatem servorum eisdem obstrictorum non exposcit, et recti or­dinis conservatio territorialis Jurisdictionis extensionem potius, quam relate ad personas diserta lege non exemtas restrictionem exigit, ne praesertim in illis Civitatibus, quae a sede Comitatuum remotae sunt, propter Jurisdictionum collisionem securitati publicae decedat, judicio Rcgnicolaris Deputations servi et ancillae ignobiles Nobilium in Civi­tatibus commorantium tam in personalibus, quam realibus Jurisdictioni civicae subordi­­nandi sunt. Barone Sigismundo de Perény quoad Censuum domalium, et Auszugalium Debitorum desumtionem diversam a praemissis Conclusis sententiam fovente , et eatenus separatum Votum sub :||: exhibente. §. 1. In Liberis Regiis ac Montanis Civitatibus ad integritatem Judicii quin­que adminus Judicantes, viri Juris gnari, aut, qui in praegesto quopiam munere specimina Jurisprudentiae ediderunt, eodem numero comprehenso etiam Praeside necessario requiruntur, ad definiendos vero Processus verbales summarios, cohae­renter Articulis Tavernicalibus, porro quoque ad vires (>0. florenorum restrictos, Judicium quoad fieri poterit e quinque, secus autem minimum e tribus Individuis consistet. Causae tamen Criminales coram pleno Senatu pertractabuntur. Dp. Jur. /. 3 Iu quorum conformitate redactus est I) e Fo roC it i c o.

Next

/
Oldalképek
Tartalom