Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
9 agrestes etiam incolae Regni, et ii qui unice ex Industria vivunt, praeter comnitinem inorum doctrinam speciatim in iis quoque informentur, quae illos ad amorem Principis, Patriae et Regni Constitutionis, cui securitatem suarum Personarum et rerum debent, impellant, in libellis pro lectione Scholarum vernacularum destinatis, ea etiam modo captui illorum accomodo praetractabuntur, quae multiplicia in illos quoque redundantia constitutionis Regni commoda uberius ostendant. 5. ) Cum porro ingenium liberalibus artibus excolatur, cunctae disciplinae in publicis Institutis literariis juxta punctum 2-utn doceantur, quae cujuslibet futurae vitae usibus maxime conveniunt, atque in aliis exteris Universitatibus et Academiis tradi solent, eaque in variis Regni Districtibus et Comitatibus proportione, ut pro singulis statibus et conditionibus in politico Regni situ necessariis apta subjecta suificienti numero praeparentur, atque necessariis notionibus exculti conformem Constitutioni Regni Educationem accipiant. Consequenter privata studia ad quorum classem omnia illa etiam referuntur, quae ad normam communis systematis quoad Evangelicos nihilominus utriusque confessionis in sensu Articuli 2G: 1791. coordinandi, exacta non sunt, aut a panels admodum, et ad emutationem promovendam minus sufficienti numero discipulis frequentantur, non secus admittentur , quam si illi, qui in iis edocti fuerint, in publicis Institutis consvetis Examinibus semet subjecerint, ut de uniformi illorum quoque Educatione et Institutione publicum adsit Testimonium. Ne vero ingenio magis destituti cum rei domesticae jactura promiscue ad Scholas admissi vias ad alia vitae inedia ducentes negligant, tales ab accessu ad altiora studia arcendi erunt. Ut autem amplior cuivis et etiam vitae mediis destitutis sese perficiendi opportunitas praebeatur, Instituta partim polyteclsnica, et in majoribus Communitatibus junctim cum vernaculis, una sic dictae Industriales Scholae, in quibus juventus penes intellectualem Institutionem in diversis Destinationi suae congruis technicis occupationibus erudiri possit, erigantur. — Ad illud tamen 6. ) In deligendis objectis studiorum , librisque Scholasticis in omnibus cnjuscunque Religionis Scholis peculiariter reflectetur, ut cum publica literaria Instituta omnibus absque discrimine Religionis patere debeant, illa, excepta doctrina Religionis, et illis disciplinis, quae cum hac intime connexae, et cuique Religioni uti supradictum propriae sunt, per cujuscunque Religionis consortes juvenes, citra offendiculum audiri, et ita nationalem Educationem et Institutionem ubivis accipere possint. 7.3 In Scholis grammaticis ubivis in Regno Hungáriáé lingva latina adminiculo lingvae hungaricae doceatur, ac ut lingva patria in cunctis litefariis Institutis in sequelam praeexistentium legnm rite excolatur, in omni classe ahiorum studiorum, huc intellectis et humanitatis Scholis, unum adminus studium Tiungarico idiomate proponatur, et nemo nisi in studio lingvae patriae profecerit, ad altiora Instituta admittatur. 8. ) Statistica Regni Hungáriáé et Jus publicum ex genuinis fontibus, et cohaerenter Constitutioni Regni tradatur. Et quemadmodom nemo ad opificia et minora etiam Communitatum et Civitatum officia post certam temporis periodum admittendus sit, qui eorum saltem, quae in vernaculis Scholis pro cujusvis conditione traduntur, notitiam non habet, ita publica cumprimis altiora officia nemini conferantur, qui in disciplinis philosophicis, historicis praeferenter domesticis et juridicis, rite versatus non est. 9. } Cum corpus gvmnastiois potissimum exercitiis, et ludis firmetur, natio porro stimulis etiam naturalibus ad militiam feratur, praeterea ex Constitutione Regni militandi, et patriam defendendi obligatio cuivis incumbat, exercitia etiam corporalia, et ludi gymnastici, quibus corpus firmatur, et ad perferenda quaevis publica et militaria fatigia aptatur, in publicis Academiarum et Scholarum 0P. Lt terar. 3