Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

8 ria jure supremae Regiae Inspectionis via legalium Regni Dicastcrioruin exercen­do salvo permanente ad scopum communis Reatitatis dirigi debeat, defixerunt. 1. ) Cuncta publica Instituta 1 i terar ia, juxta eadem Principia conformiter coordinentur, ac in quantum fundationes, quibus aetu praeexistentes scholae dotatae essent, diserte non obstarent, ita per universum Regnum Partesque ad­nexas collocentur, necessariisque fundis dotentur, ut scholastica Juventus illa cum commoditate accedere, atque eam Educationem, Institutionemque literari­­am, quam quisque statui suo maxime aecomodam existimaverit, consequi valeat, salva Dispositione Articuli 2G: 1700. §-pho 5-to expressa. — Ut igitur 2. ) Publica haec Institutio cuivis civium classi subserviat, in publicis In­stitutis litorariis cuncta eorum necessitati accomodata studia tradantur. — Ilinc praeter Scholas Elementares, quae basim omnis publicae Institutionis constituunt, ac ideo in singulis locis — ubi cujuscunque Religionis Cultus divinus viget, sed et in filialibus et praediis magis populosis, introducendae sunt Scholae etiam ver­naculae, oppidanae, urbanae, et capitales, item Scholae grammaticae, et Gym­nasia, Academiae pro altioribus Studiis in singulis Regni Districtibus, ac tandem Academia omnium scientiarum, seu Universitas in meditullio Regni collocata, ac rite coordinata — constabiliantur, et praefer Academiam militarem, Societatem item excolendae Lingvac et Literaturae hungaricae, de quibus per Articulos 8: 1808. ac 17: 1827. et Art. 11: 1827. legalis provisio jam praeexistit, aliae quoque Societates eruditae et Academiae Artium liberalium successive introducantur, ac demum institutioni etiam sequioris sexus, ultra ea quae in communibus vernacu­lis Scholis docentur, earumque probae nationali Educationi prospiciatur. 3. } Elementares quidem Scholae privatae Communitatum providentiae relinquantur, et in quantum pro illarum dotatione non sufficerent, et a Domi­niis terrestralibus juvamen obtineri nequiret, in occursuris talismodi casibus ex fundis fundationalibus, salva Articuli 23: 1700. quoad mentem fundatorum ex­plendam dispositione, in sensu Articuli G: 15-18. §. i. item Articuli. 12. ejusdem anni pro viribus subleventur. Caeterum cunctae fundationes pro Educatione et Institutione utriusque sexus juventutis generatim, vel etiam pro Universitate, Academiis et Gymnasiis, aliisque publicae Educationis Contuberniis speciatim fa­ctae, unice in hos fines inalterabiliter impendantur, neque ad alios ullo unquam tempore converti, aut a suprema Inspectione et Directione Regia via Consilii Lo­­cumtenentialis Regii ad mentem fundatorum exercenda avelli valeant, Provisione Articuli 20: 1791. quoad fundationes Scholarum Evangelical uni utriusque Con­fessionis, earumque administrationem salva semper permanente. 4. ) Quemadmodum objectum omnis publicae educationis constituunt cu­rae illae, quae in formando juvenis animo, intellectu et corpore versantur, ani­mus vero duplici ratione fingitur, Doctrina videlicet Religionis, et Philosophia morum ita praecipuum Institutionis publicae objectum sit Doctrina Religionis, quae cujusvis religionis consortibus puris ex fontibus et separatim, ea tamen ra­tione tradenda erit, ut omnis haec Religionis Doctrina procul absit ab odio in prima Adolescentia erga diversas Religiones instillando, verum potius mutua cha­­ritas et amicitiae studium animis concivium jam in prima aetate profundissime in­stilletur. Philosophia vero morum, cum haec apud omnes non obstante Religio­num discrimine eadem esse debeat, cunctis aequa ratione tradatur, universim autem in Educatione publica is modus ineatur, ut Natio haec libera et peculiari Constitutione gaudens, ipsam etiam Educationem generosam accipiat, honorisque stimulis potius, quam metu poenarum regatur; talis in docendo adoptetur me­thodus qua non tantum memoria, sed una judicium debite exerceatur, et excola­tur, studiorum captui juventutis accomodandorum penitior et reális cognitio te­nellis ejusdem mentibus tempestive instillari valeat, animisque juventutis, prout aetate creverit, procurandae publicae felicitatis studium altius infigatur. Ut vero

Next

/
Oldalképek
Tartalom