Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
7 partom (pia labores campestres silent, corn industriae nationalis et propriae etiam rei domesticae jactura, moralitatisque innegabili periculo, plerumque otiosi transigunt. Cunctis bis, quibus quidem punctum 5-tum prospectum habere etiam voluit, longe tanien adeomodatius, immo apprime , Instituta partim oeconomica partim polytechnics partim industrialium Scholarum nomine venientia subvenient, quibus Juventus penes adeomodam intellectualem institutionem, in diversis destinationi suae aliteris remotae congruis technicis occupationibus, manualibusque laboribus sese perfisiendi occasionem nanciscetur. Indefessa legislationis inde a tempore coalescentis elaborati, quod Deputationi huic expendendum subjacet cura, excolendam et perpoliendam linguam patriam peramanter complectebatur, ut adeo non unum adsit Comitiorum vestigium, quibus nihil hanc in rem ordinatum Legum Tabulae exhiberent. Ilis curis suos etiam conatus jungere, et in quantum tam hae quam illae versus scholas dirigerentur, jussa puncti 7-mi eo extendere et augere se debere, autumabat haec Deputatio, ut in singula Classe ahiorum studiorum, una adminus disciplina idiomate hungarico proponatur, et nemo nisi in studio linguae patriae profecerit, ad altiora Instituta admittatur. \ Reflectendo dein ad desideria SS. et 00. sub decursu postremorum Comitiorum sub 21-ta Maii 1827. altissimo Suae Majestatis Sacratissimae obtutui demisse substrata, ut Bona ad fundos Institutionis literariae pertinentia, modernae domesticae Administration! substrahantur, et in minoribus quoque corporibus quam fructuosissime elocentur, id quidem esti non his prorsus utpote perennaturae legi neuti quam adeomodis, iis tamen, quae omnimodam fundorum usuationis certitudinem procurare possunt, constitutionibus enunciare, punctoque 10-mo inserere, sua non carebit utilitate. Ut autem ea etiam , quae eadem hac 24-tae Maii 1827. repraesentatione per SS. et 00. diaetaliter congregatos intuitu independentiae Regiae Scientiarum Universitatis, totiusque Rei Jiterariae hungaricae semper manutenendae, ad altissimam notitiam perlata fuerunt, et per hanc quoque Deputationem utilia necessariaque agnoscuntur; suum sortiantur effectum, id quod his prospicit, puncto 12-mo adjectum fuit. Ex incidenti enunciatae ad hoc punctum opinionis illius, ordinem tradendorum studiorum, delectum librorum scholasticorum, coordinationem rei literariae in suas subdivisiones partitam , et ad specifica deductam, exeeutivae Potestati committi debere proin determinationis Comitialis objectum haud constituere, Dominus Comitatus jVeogradiensis Nuncius contrarium sensum fovens, ejus declarationem in forma Voti separati cnnunciatam exhibuit, ultimis operati praesentis paginis sub j. adjacentem. Denique quatenus omnibus in conformitate praestabiliforum horum principiorum elargiendis organicis ordinationibus et instructionibus quam maxima accedat publicitás, et quilibet de modo publicae educationis et institutionis Juventutis plenam cognitionem habere possit, id specialiter puncto 13-tio intexendum erat, mentionatas ordinationes et instructiones, semper typis publicis edendas, et cum Regni Jurisdictionibus communicandas esse. Quibus omnibus pensatis et libratis, sequens substernitur: De Systemate Generáltam Principiorum Nationalis Educationis. Cum natura et scopus nationalis Educationis in eo defigatur, ut cuncti Regni Accolae cujuscunque classis, nationis, et religionis, eandem educationem, moralem et physicam, eandemque Jiterariam Institutionem Regni Constitutioni, et ejusdem situi politico conformem, futui aeque unius cujusvis destinationi accomodam et sufficientem accipiant, ideo Status et Ordines relato Reputationis Regnicolaris super Systemate generalium principiorum ejusdem nationalis educationis in sequelam Articulorum 15: et 67: 1791. et Articuli 8: 182f elaborato opere, sequentia Principia annuente Sua Majestate Sacratissima pro perpetua et stabili norma, jnxta quam universa publica nationalis Educatio, Institutioque lifera-2 *