Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Gymnasii
41 cetuntur* utroque Gvmnasii anno diligenter erunt explanandae, venientque Archeológiáé noiniue. §. 102. Quaenam ex institutione Logicae redundet utilitas, quisque facile perspiciet, si considerarit in decursu Gymnasii ejusmodi oportere tractari studia, quae rectum omnino rationis deposcunt usum. Igitur statim principio proponenda erit Logica quaedam, tamquam in Retlioricam introductio sic adornanda, ut ejusdem ope Juvenes ad cogitata sua recte ordinanda praeparentur, reliqua autem cum ipsa Rhetorica ut ordo feret, pertractentur. Quae porro de modo breviora themata concinandi, argumenta compositionum perquirendi, et exercitiis stylum formandi praescribuntur, magistris ipsis utique haec doctis relinqui tute possunt, alioquin haud digni, qui scholis his praeficiantur. In lingua graeca sita sunt quidem ipsa cunabula omnis verae et solidae Eruditionis limatissimique gustus ac svavitatis, quare optatissimum esset, ut divinum pene hoc idioma , nullus nostratium ignoret. Fatendum tamen est, in concursu tot aliarum summe necessariarum disciplinarum, ac linguae cumprimis patriae dilatandae necessitate, vix quidpiam temporis scholis Gymnasiorum suppetere, quod linguae graecae cum fructu impendi possit, et ideo illa instar studii extraordinarii ad Academias et regiam Scientiarum Universitatem remissa fuit. At quia complura e lingua graeca per omnes late disciplinas diffusa, latinitati arcte jam adeo innexa sunt, ut sine iis Poetae praesertim Classici latiui intelligi prorsus non possint, cumque hellenisnK, achaismi, aliique Graecis proprii loquendi modi in Syntaxi latina ceteroquin doceri debeant, ipsi etiam rudimenta linguae graecae huic adeomode implectentur ita, ut Juvenes ad stadium hoc ex asse in altioribus tractandum, debite praeparati accedere possint. Ilaec igitur erit §-phi praetensis enunciatio. §. 103. Cum lingua graeca latinae multipliciter innexa, adjutricem eamque utilissimam Seien!iis humanioribus operam praestet adeo, ut sine illa Poetae praesertim Classici latini vix intelligi possint, rudimenta ejus in compendium reducta, utriusque classis Humanitatis auditoribus illa in mensura tradentur, quae difficultatibus formandi elegantioris sermonis latini, intelligendoruinque authorum classicorum latinorum dispellendis sufficiat, Juvenesque ad studium isthoc inAcademiis continuandum praeparet atque incitet. §. 104. Historia naturalis tanto majorem a nobis curam deposcit, quanto plures sunt ejus opes in Hungária. Excitabuntur ergo Discipuli ad contemplationem naturae, ostendentur illis tria Regna eo prorsus ordine, quo solent distingui, et primo Gymnasii anno regnum duntaxat animale; altero dein regna vegetabile et mineralium in censum institutionis vocabuntur. Ebi autem agetur de homine, ea etiam proponentur, quae ad valetudinem vitamque producendam emolumento esse possunt. — Adjumento hic erunt aliquae rerum naturalium collectiones et iconismi, quorum conspectu Juventus absque magno memoriae phantasiaeque labore discet sensim naturam nosse, primordiaque haec venturis annis suapte ultro producere. / §. 10Ő. Studium Historiae jam nunc reliquis adjicere convenit, ac proin quae ad civilem, ecclesiasticam et literarium Patriae, ditionumque caesarearum notitiam pertinent, compendio exhibere, quod facile obtinebitur, si Historiae Hungáriáé politicae suis locis ea convenienter addita fuerint, quae Rempublicam sive sacram sive literariam respiciunt. In tertia vero Historiae domesticae periodo, gestis eorum Regum, qui simul erant electi Romanorum Imperatores, ea quoque adnectentur, quae in augusto hoc Principatu gesserunt. Geographia totius orbis terraquei quadriennium aut etiam quinquennium omni jure deposcente, Geographia orbis etiam antiqui innectenda hic praescribitur. Si sub illa Op. Literar. 11