Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Gymnasii

42 vetus tantum denominatio unius altcriusve modernae Regionis aut Urbis sumitur, bre­vis horum velut o transitu commemoratio adolescentem tantopere non gravat. Ast pau­lo solidius veteris geographiae studium simul cum moderna iunctum, nonnihil difficilius ac salebrosius est, et ideo privatae ad altiorem eruditionem contendentium industriae relinquendum. Mutatio igitur hic intervenire debet. §. 100. In Scholis grammaticis prima Geographiae elementa memoriae pue­rorum inserta fuerunt, hic jam initium ducetur a generalibus Geographiae princi­piis, explicabunturque structura et usus globi terrestris et sphaerae armillatis. Dein in Mappa exhibentur quinque orbis partes, speciatim vero llegna et Provin­ciae Europae. Veteris autem Geographiae praecognita ad ea solum explananda re­stringentur , quae Authoribus Classicis intelligendis necessaria sunt. §. 107. Declamationes publicae Juventuti sunt omnino necessariae, cum paucis a natura sit datum, ut publicis in Conventibus posito metu ad concionem dicere audeant, amplaque semet, in publicis Tribunalibus, Comitatuum Conses­sibus, mt ipsis etiam Regni Comitiis offerat occasio, sensa animi prompte expe­­dite^ue proferendi. Unde publicae hujusmodi declamationes in Lingua tam latina quam íuingarica fiant, atque Exercitationes potissimum in quibus peculiaris in­dustria elucet, interventa praevie Magistri censura, publice recitentur. Ultra haec per autlrores meritissimos Operis sub revisione constituti , circa stu­dia Gymnasiorum generatim sancita, adest tamen per generalem normam supra defixam, provocata necessitas additamenti, unius quidem : quod numerum studiorum Linguae bun­­garicae ct Elementorum Geometriae accessione, non tamen sine adeomodo temperamen­to auget; alterius quod universas hujus Classium disciplinas vehiculo linguae latinae tra­dendas et recitandas disponat, exceptione unice pro Historia patria, lingua etiam patria docenda excipiendaque concessa. Novi ergo erunt §§-hi: §. 108. Linguae hnngarice grammaticalia praecepta, institutio praeceden­tis Quadriennii jam exhausit; occupabuntur proin tyrones Scholarum Humanio­rum, formando, authorum lectione, variaque scribendi exercitatione, sublimio­ri stylo, deducendisque longioribus narrationibus, chriis, et sermonibus, aut qui­bus blandus arridet Apollo, levioribus etiam concinnandis versiculis, materiam declamationis publicae daturis. §. 109. Elementis Geometriae Juvenum ingenia ad recte cogitandum, ve­­rasque de rebus notiones formandas , mire figuntur. Ea proin alteri Humaniorum Classi proponenda sunt; verum ne Juvenes plus justo gravenlur, princeps in eo versabitur cura, ut illae duntaxat proponantur definitiones et problemata, quo­rum adplicationes et resolutiones in vita communi usum habeant, ut nimirum* alum­ni modos dimetiendi in commercio civili occurentes, vel ipsi exequi, vel certe solide dijudicare condiscant. §. 110. Tradentur vero universae utriusque Humanitatis Classis discipli­nae, vehiculo Linguae latinae, excepta Historia Patriae, quam idiomate llunga­­rico explanabunt Professores, excipientque pariter a discipulis. Caput II. De norma Studiorum in Scliola Humanitatis Anno primo. §• 111. Biennium Gymnasiorum Studiis Humanitatis destinatum, in qiia­­tuor Semestria dividere placuit, tam ut elapso quovis Semestri instituenda tenta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom