Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Gymnasii
40 §. 93. Multiplici docemur experientia nil tam cito dilabi e memoria atque Arithmeticam, si regulae non sint recte intellectae, et si earundem usus non frequenti exercitatione ad perfectionem deductus. Quamobrem cum discipulis ea quae hucdum didicerunt repetantur, et Institutio Arithmetica uberior, ad eos praecipue extendatur usus, qui ad gerenda oeconomica in Civitatibus aut Dynastiis Officia adspirantibus, primi sunt. §. 94. In Grammaticis, linguae latinae certi erant positi limites, tota quippe restringebatur ad consequendam verborum Copiam, puram elocutionem, rectumque loquendi modum; ipsa vero linguae vis et indoles, totaque solutae atque ligatae Eloquentiae ratio Gymnasiis fuit reservata. §. 95. Qua quidem in re illud sedulo prae oculis erit habendum, cum Adolescentes e Scholis grammaticis ad limina Eloquentiae traducuntur, nec aetatem nec ingenium illorum, satis maturam aut excultam esse earum rerum, quas solidae Eloquentiae ratio postulat; non tamen idcirco putandum, Juventutem ad utrisque convenientes et aptos in utroque Eloquentiae genere gradus, perduci haud posse. §. 96. In Eloquentiae solutae Studio ea quae ad Aesthetieam pertinent secernenda, suumque ad locum remittenda sunt; tradenda nihilominus erunt Praecepta quibusvis de rebus apposite et copiose disserendi, orationesque iis de rebus componendi, quae futuris vitae civilis usibus maxime sint adeomodae. Testatur enim experientia Adolescentes e Scholis Humanitatis egressos, saepe nullum eorum quae didicerunt usum, propter nimiam inter consuetas in Scholis exercitationes et quotidianae vitae negotia dissimilitudinem , facere posse. §. 97. Institutio in arto Poetica inter ordinarias in Gymnasiis locum dehinc obtinebit propterea, quod ex eadem, amplissima in omnem universe Eloquentiam rectamque enunciationem redundent emolumenta. §. 98. Limes attamen in his tenendus, ne in Jus et Officium Regiarum Academiarum involetur, in quibus demum prima educandis v iris eruditis jaciuntur fundamenta, Gymnasiis eo in propositis permane:tie, ut Tyrones suos aptiores reddant, ad pleniorem in disciplinis sublimioribus Institutionem in Scholisaltioribus accipiendam. §. 99. Ut Tyrones stylum hucdum sibi comparatum magis perficiant, excolantque, adhibenda erit diligenter opera, quo ea quae in linguae latinae institutione jam modo proposita fuerint, eorum mentibus altius infigamur et ad pleniorem perfectionem perducantur. §. 100. Cum Stylus frequenti Authorum lectione non excolatur si multa, sed si lectu digna diligenter notata retentaque sint, necessarium est visum, ut Chrestomathia celebriora Authorum probatorum loca complectens Juvenibus tradatur, in qua quidem Praeceptori cum lectione festinandum non erit, sed omnis potius adhibenda cura, ne quid stylo formando negligatur. Ut autem Alumni literarum Humaniorum diligentiores, quales erunt multi sub industrioso Praeceptore, oportunitatem habeant eorum opera integra cognoscendi, quorum selectas partes jam in Chrestomathia delibarunt, Gymnasia omnia Authoribus Classicis erunt instruenda, qua quidem rationeid etiam efficietur, ut cum eorum notitia sensus etiam pulchri seu bonus gustus latius propagetur. §. 101. Porro ad melius intelligendos authores plenioreinque linguae notitiam, antiquitates graecae et romanae, quae ipsam etiam Mythologiam comple-