Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Gymnasii

3Í> quilibet Ita comparatus fuerit, ut adolescens in illo, omne id quod decursu anni literarii sibi ediscendum est, at nihil ultra reperiat; nisi fors paucas ad calcem libri lineolas, fontes in quibus haec latius diffusa aliquando i epei ire possit, desi­gnantes. a (D av, nasiis. Caput I. De Studiis Gymnasiorum generatim. 8 J fi ÍT 1) e G y m §. 89. Nomine Arcbi-et Gymnasiorum ejusmodi studiorum Institutum intelligitur, in quo non occasio solum praebetur Juventuti scientias in Scholis grammaticis propositas plenius ediscendi, verum etiam opera adhibetur, ut in Humanitate, quae more recepto Rhetoricam et Poeticam complectitur, aliisque subsidiariis Disciplinis instituatur. Ex quo elucet necessitas, praeter tres ordinarios Grammaticarum Scholarum moderatores duos insuper adjiciendi. §. 90. Ex iis quae Sectione praecedente diffusse proposita sunt intelligi­tur: absoluto Grammaticae Curriculo, siquidem Magistri aeque ac discipuli offi­cio suo functi sunt, adolescentes convenientem obtinuisse Institutionem, in Ortlio­­et Calligraphia, Arithmetica, lingua latina et patria, Geographia ditionum hun­­garicarum, praeceptionibusque Religionis Christianae. Quare in Gymnasiorum cur­su jam nunc eo erit colliniandum, ut in his Disciplinis Juventus assidua exercita­tione consolidetur, atque ad pleniorem peniiioremque cognitionem adducatur. Quod si ad ea quae bucdum in conformitate praestabilitorum generalium Prin­cipiorum statuta sunt reflectatur, sustineri vix potest, delectum rerum in Gymnasio tra­ctandarum, eorum praecipue Juvenum fata respicere, qui peracto Gymnasii Curriculo Studia prosequi nequeunt. Humanitatis enim Classes praeparandis vel maxime Juveni­bus ad altiora, studia quippe acadcmica adspirantibus, prout destinatae ita arlcomodatae esse debent, illis ad Palaestram peculiarem relegatis. Non inconsulte igitur factum est, ut in nova ratione educationis, uterque hanc ad rem faciens §-phus exmiltatur. Quod exemplum adoptandum omnino censetur, unaque sequens de religionis Christianae in­stitutionibus dissertatiuncula in brevius hoc modo contrahenda: §. 91. Cursus doctrinae christianae et moralis in scholis est biennis, ea­propter materies ista universim bifariam dividetur, et altera eius pars tribuetur primo, altera secundo Humanitatis anno. Impendentur vero doctrinae, duae per hebdomadam horae absque defectu, diebus vero festis, mane et a meridie ea tempora, quae jam olim erant constituta, et in morem deducta. §. 92. Materiam Calligraphiae suppeditant lucubrationes literariae, in quibus pulchre nitideque seribendis non solum nulli parcent operae Juvenes, sed quod a Magistro correctum est, solerter describent, Gymnasiique Praesidi quo­vis Mense exhibebunt, venustiora porro exemplaria simul consuta, in publicis tentaminibus, Auditoribus videnda exhibebunt. Siquidem Tachygraphiam tamquam artem utilem, non tamen in necassariis nu­merandam, Deputatio isthaec privatae diligentiae committendam autumet, §-phus de illa disponens pro cessante haberi poterit. 10*

Next

/
Oldalképek
Tartalom