Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Scholis Grammaticis
38 ti eae magis particularis quam in secunda Grammaticae Schola fieri potuerit, ostendetur usus globi hujus varius, et brevi narratione percensebuntur res magis memorabiles, ad tellurem universe adtinentes. §. 85. Quae in Arithmetica superioribus annis pertractata sunt, istliic ad casus multiplices in vita humana pro statuum et conditionum varietate occurrentes applicabuntur. Specialiter autem adhibebitur opera, ut proposito quocunque Problemate arithmetico, riteque expenso quaestionis statu continuo discernere anditores incipiant: quonam operandi genere in ejusdem resolutione sit utendum? id promptissime excqui norint. §. 86. Praecepta grammatica linguae hungaricae ad apicem provehentur, exercitia scripta Syntax! accomodata exigentur, deducenturque discipuli eo , ut non tantum correcte, sed etiam nitide atque concinne fari, et scribere norint. Huc pertinet Pars altera Tabulae sub Nro IX. Quae posthac de norma studiorum extraordinariorum in Scholis grammaticis tractandorum conspiciuntur , reflexe ad Observationes §-pho G5. subnexas, hic locum obtinere amplius nequeunt. C a p ii t VI. De libris Imtitutionum in Scholis Grammaticis. Non ultimum salebrarum genus quod discentes excruciat, est defectus idoneorum librorum Scholasticorum, quo fit, ut Magistri ad afferendum discentibus suis levamen, partim excerptae voluminosis hujusmodi libris adornent, partim aliis notulas addant^ discipulisque suis ad calamum dictare soleant. Ad scripta haec menda quam gravissima irrepere, quotidiana docet experientia, quos nisi Informator forte domesticus corrigere velit ac sciat, plerumque res omnis cum his ipsis erroribus ediscitur, ac eapropter nullo penitus fructu recitata, abjectis transacto semestri scriptis, perpetuae oblivioni traditur. — Exoptandum igitur maxime esset, ut Libri scholastici pro his Classibus in omni disciplina adsint, qui quidem partem et sphaeram illius huic vel illi Scholae assignatam compendio adeomodo exhauriant, non tamen ultra necescitatem redundent. — Ad obtinendos vero idmodi Libellos, oportunissimum erit medium, universos Patriae Literatos provocare, propositisque notabilioribus praemiis exstimulare, ut huic Institutionis publicae prima inter accensendo adminiculo hucdum tantopere deficienti parando, solertem operam impendere adlaborent. — His in effectum si deducantur, quam optime Juventuti prospectum futurum in numeratis habet Deputatio, meliusque longe, quam singulos Capite hoc recensitos libellos, in examen vocando. Itaque hoc misso, tenor Capitis hujus concentrabitur in his: §. 87. Cum experientia testetur libros scholasticos praeexistentes, in nonnullis redundare, in aliis deficere, indeque fieri, ut Magistri partim excerpta c voluminosis hujusmodi libris adornent, partim aliis notulas addant, discipulisque suis ad calamum dictent; ad scripta vero haec licet multo fatigio et temporis dispendio procurata, menda quam gravissima irrepant, cum quibus res ipsa nullo pene fructu ediscitur; huic Institutionis non ultimo obici medelam adferendam esse , nemo non videt. §. 88. Erit vero oportunissimum eo medium, universos Patriae Literatos provocare, propositisque notabilioribus praemiis exstimulare, ut idoneis pro his Classibus in omni disciplina libellis Scholasticis parandis, operam impendere velint. Praestantiae vero et renumerationis mensura petetur exinde, si libellus