Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Fundis Institutorum Literariorum
II cifioa studiorum ipsorum Coordinatione adplicatio tentetur, quantis quibusve id fieri queat rerum gerendarum viribus et adminiculis, examini subjiciatur. Ilaec enim si defuerint, quidquid esti ipsius summae sapientiae effatis aequiparum statueretur, spiritu vitaque expers in aevum persisteret. Protracta igitur fuit ex parte tertia primitivi operati sectio secunda, jam nunc Primae vices obitura, et per singula Capita, singulos §§-phos , ubi nil observandum occurrebat, in sua primigena constructione relicta in aliis, alterandi Causis ubivis praevie declaratis , quae quidem methodus ad finem usque non amplius dimissa cernitur. Erit igitur © i® © íp a (D a. De fundis Institutorum Literariorum. §. 1. Multiplicia rei hujus publicae Literariae impendia pecuniaria, certos eosque jugiter scaturientes deposcunt fontes. Erogationes autem omnes ad haec potissimum revocantur Capita: 1- ino Ut publica curentur scholarum aedificia, ac sarta conserventur. 2- do Ut quibusvis rei literariae administris congrua stipendia praebeantur. 3- tio Ut viris de Republica literaria praeclare meritis, remunerationes honorariae adsignentur. 4- to Ut emeritis et in Palaestra studiorum defessis subsidia vitae honeste sustinendae suppeditentur. 5- to Ut quantum vires Aerarii tulerint, ultra comparata quaevis adminicula necessaria, insuper alia quoque Instituta Nationi non emolumento duntaxat, sed etiam ornamento futura, constabiliantur. Caput I. De fundo Universitatis Regiae. §. 2. Regia Universitas fundo peculiari eoque amplissimo, immortaii Mariae Theresiae Augustae munificentia est provisa, cujus proventus cum generali studiorum Aerario hucdum permixtus, ab eo separandus, deincepsque semper seorsim est administrandus. §. 3. Ne autem fundus iste perennis sensim exarescat, et Universitas in angustias pecuniarias aliquando compellatur, magna sane cura providendum est, ut fide integerrima, rectoque ordine administretur. Procuratio ejusdem Magistratui quidem Academico credetur, suberit attamen Consilii Regii inspectioni et providentiae, sine cujus conscientia et adprobatione, immo pro re nata, etiam sine Regio adnutu , nullos licebit facere sumptus, summam praestitutam excedentes. Hinc omnes tam acceptorum quam expensorum rationes a quovis administratorum genere, ad Consilium Regium statis temporibus erunt submittendae, severo examine ad calculum vocandae, et siquidem legitimae deprehensae luerint, consueto testimonio comprobandae. Progreditur subsequus §-phus ad modum administrandi tam summas pecuniarias, quam Bona immobilia, ex quibus simul sumtis fundus Universitatis conflatus est. 'N erum siquidem his omnibus provisione Articuli de Principiis puncto 10-mo inserta sufficienter prospiceret, hoc loco vix aliquid constituendum sed §-phus Simpliciter exmittendus est. 3 *