Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Fundis Institutorum Literariorum
Caput II. Do illorum qui Universitatem administrant Stipendiis. Duorum Militarium Professorum et Metallurgiáé Institutoris mentionem hic injiciendam non esse partim praecedentia evincunt, partim subsequa comprobabunt. Immo conveniens erit Praesidem quoque Universitatis et ejus Vicarium silentio praeterire proin §-phum hunc ita construere : §. 4. Annuae fundi Universitatis impensae satis elucent, ex illis studiorum adminiculis, quae hactenus percensita , et partim ad statum deducta, partim in posterum comparanda sunt. At longae altius assurgunt Stipendia, quae quotannis aut jam dependuntur, aut e praesente studiorum Systemate persolventur. §. 5. Si Professori cuivis novitio integrum quo Collegae veterani fruuntur Stipendium illico, sine ulla deinceps augmenti spe adtribuatur, gravissimum illud , longaque annorum serie testatum emergit detrimentum; quod plerique paulo post ulteriori destituti incitamento elanguescant, idque solum caveant, ne propter summam negligentiam exautorentur, immo illos ipsos in quibus conatum animadvertunt peculiarem, non raro dehortentur, ne scilicet horum diligentia, suam in docendo socordiam reprehendere videatur. §. 6. Illud praeterea fuit hactenus animadversum, Professores Theologiae ac Philosophiae animis haud parum concidisse, quod viderent longe sibi tenuiora quam Juristis et Medicis constituta fuisse stipendia, et haec ipsa annis hisce postremis, statui eorundem, non Cathedris aut meritis fuisse admensa. §. 7. Denique Professoribus quibusdam senioribus pro Collegarum numero certa etiam erant addicta Stipendiorum argumenta, quae ab instituto primaevo sic sensim degenerarunt, ut neque meritorum renumerationes, neque industriae incitamenta vocari deinceps potuerint, cum abusu jam inveterato annis tantum officii, sedulo an languide gesti nihil intererat, adsignarentur, fieretque non raro, ut merita unius prorsus singularia, senio alterius ignavi, cedere cogerentur. Cum proposita subsequis tribus §§-phis gradatio, vix si non pares iis quae praeeedenter expositae sunt post se traheret sequelas, nliud malo remedium, Industriaeque incitamentum altissime visum est. lloc autem in eo consistit, ut cuivis apud Universitatem Professori cujuscunque demum conditionis et ordinis , seu saecularis seu ecclesiastici vel religiosi, illico tribuatur stipendium statui conveniens, accessio vero Stipendii, non illi qui annos dumtaxat officii numerat, et hac aetatis praerogativa caeteros antecellit, sed ei qui spectato quod gerit munere maxime meruisse videbitur, proponatur conferenda. Quae cum ad scopum egregie faciant, in vicem citatorum §§-phorum ex nova ratione educationis huc transferuntur in hunc modum: §. S. Experientia multorum annorum svadét, ut alia distribuendi minervalis ratio ineatur, et facto novitios inter atque veteranos Professores discrimine, certa annorum stipendiorumque gradatio praescribatur quidem, ita tamen, ne per hanc omne intercidat industriae incitamentum. Proinde novitio quidem cuivis apud Universitatem Professori, cujuscunque demum conditionis et ordinis, seu saecularis seu ecclesiastici, sive religiosi fuerit, illico tribuatur Stipendium statui conveniens; at Jus antiquitatis cui accessio Stipendii est adnexa, non illi qui annos duntaxat ollicii numerat, et hac aetatis praerogativa caeteros antecedit; sed ei, qui spectato quod gerit munere maxima meruisse videbitur, ex aequo, nulla aliorum injuria conferatur. Argumenta vero meritorum erunt: singularis in