Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis
5 Cum interim eductione auri et argenti non cusi legibus nostris prohibita, articuli hi stricte sub nomine commercialium venire non possint, unice intuitu cupii adnotandum videtur, quod esto juxta declarationem exmissorum aulicorum Individuorum Passuales pro libera absque omni portorio cupri crudi ex Hungária in reliquas baereditarias ditiones evectione, prout et vicissim exinde in Hungáriám invectione sine difficultate Viennae, et quidem vel directe, vel via Camerae Hungaricae illuc recurrentibus extradentur, quia tamen baec ipsa Passualium comparatio molesta et sumtuosa esset, quoad liberam emtionem et venditionem cupri, prout et irrestrictam ejusdem absque passualibus evectionem Sua Sacratissima Majestas e futuris Comitiis exoranda esset. b) Data ex commercialibus bis Tabellis eruta ideo etiam vix, ac ne vix quidem Verum, et genuinum Commercii hungarici statum ob oculos sistunt, consequenter-exinde an Commercium hungaricum reipsa in annuis duobus circiter Millionibus passivum sit, tute enunciari non potest, quia pretia aestimationalia, juxta quae omnes Articuli in his Tabellis Calculati. et ejectati cernuntur, tam quoad invectionem, quam quoad evectionem nimis alta, a pretiis realibus, quam longissime differunt et insuper durante hoc undecennio in pluribus Articulis ideo variata fuere, quia coepta Anno 1817. medio commercialis aulicae Depuiationis scopo augendae intraregnanae industriae novae Tariffae elaboratione, connaturale erat in mercium etiam aestimatione mutationem inducere, et Anno illo pretia baec, licet aliqua ex illis tardius nonnisi innotuerint, dum nempe nova Tarilfa per partes ad effectum venit, et sequentibus reipsa exaggerata fuerunt. c) Observatum ex iisdem Tabellis fuit, quod juxta easdem annua Caffeae ex ceteris haereditariis Ditionibus ad quatitor usque sex millia centenariorum, totidemque ab exteris, Sacchari autem ah octo usque tredecim millia ex haereditariis provinciis, ab exteris Fabricis usque novemdecim millia centenariorum invectio usque Annum 1822. compareat quidem, ultimis tamen quatuor Periodi hujus Annis importatio tam Caffeae, quam et Sacchari ex Ditionibns haereditariis in aliquot nonnisi centenis florenis, Sacchari vero ab exteris etiam, tribus ultimis Annis, in tam incredibiliter modica quantitate exponatur, ut per adnotatam evectionem, quandoque superata sit. Videtur nempe ille naevus intercessisse, quod merces similes exoticae in Hungáriám invectae, ex Tabellis bis per manipulates Officiales tricesimales ideo exmissae fuerint, quia in ceteris provinciis jam pertricesimatae erant, utut juxta provocatos per Aulica Individua positivos Ordines sub dato 11. Septembris 1822. IVro. 26,607. editos, etiam talium mercium praenotationes Officiis vectigalium demandatae exstiterint. De cetero illud quoque subnexuere aulica baec Individua, Articulos hos per alias merces, signanter Gossipium, fere omne, quod axe ex Turda venit, pelles turcicas, auri et argenti pagament notabilem ex turcicis provinciis quantitatem, quae totnm vectigal in Hungaricis Officiis dependunt, et ex Hungária jam absque poltorio in Austrian) inferuntur, proinde harum nonnisi, non autem Hungáriáé passivum constituunt, compensari, noxias proinde, quae pro bilance Hungarica inde deduci posse videntur, sequelas elidi, d) Reflexum etiam fuit Tabellas lias nimios et saepe repentinos saltus ob oculos sistere adeo, ut quod juxta eas signanter cnm haereditariis ditionibus usque Annum 1819. pluribus Millionibus passivum fuisse perbibetur, repente ad sex Millionum activum seso elevaverit. Cum interim saltus et quidem valde momentosi in omni Commercio interveniant, neque a vectigalibus solum, sed a inultis aliis etiam circumstantiis pendeant, sed et partim a supra commemoratis Tabellarum naevis, partim ab interventis pretiorum mutationibus repeti queant, denique facta accuratiori combinatione adpareat, saltus hos non tam in Articulis exportationis, quae utcunque in regulari progressu fuisse conspicitur, quam potius in Articulis importations adparere, ut circa progressum aut regressum hungaricae in - et exportationis saltem quoad praecipuos Articulos specifica quaedam Data Comitiis substerni possint, Tabellas hic sub IVro. 2. 3. 4. et 5. relate ad in- et exportationem lningaricam tani ad baereditarias, quam ad exteras ditiones, et quidem incluso etiam Anno 1827. confici curavit Excelsa baec Regnicolaris Deputatio. Cum e praemissis eveniat, multas merces, quae .ad Hungáriám invectae sunt pro gcrmanicis provinciis, et vicissim destinatas fuisse, sed et Commercium cum Trans) G ama communicatis commercialibus Tabellis in parte immixtum fuisse, pretia porro in Tabelis assumta realibus non correspondi6se, sed et in omni commercio fallimentorum, clanae-Ctmhierc. J. B