Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis
fi stina» in - et exportationis, aliosqtie, qui connotationcs fugiunt rasus intervenire solere recognitum est, erutis exinde bilancibus, praeter et ultra historicam enarrationem, data* que ductum Commercii indigitantia majus pondus tribui vix posse, et cum alia data pro elucubratione haud supetierint, ab ulteriore quaestionis illius, an Commercium lmngaricum activum vel passivum sit, discussione praescissum fuit, vel ideo etiam, quod Deputatio haec RegnicoJaris, non tam praeviae quaestionis, quam potius removendorum Commercii impedimentorum discussionem sibi commissam habeat. Sed et quaestioni huic inhaerendum tanto minus censebatur, cum non omne jid-. quod exportatur, nationali industriae, aut opibus, ut reale lucrum adponendum, neque omnis invectio damnosa, ultimos autem utriusque effectus oculo metiri impossibile, atque id unum certum esse videatur, Commercia eo ipso, quod fiant, utrique parti lucrosa esse. Aliml enim res quaevis pretium habet in manibus erutoris, quam venditoris, aliud in loco consumtionis quam productionis, omne denique Commercium inter nationes mutuis necessitatibus et commoditatibus definitur, una in bis naturales etiam suos limites habet. Transeundo jam ad Principia quibus vectigalia aetu regulata sunt, ut Excelsa Deputatio haec Regnicolaris ad borúm etiam notitiam dev enire possit, communicatae cum ea fuere tam fundamentales Tariffae Anni 1788. et 1795. ac intuitu transitualis Commercii Anni 181/3 quam etiam posteriores omnes magno numero et multis cum variationibus interventae benignae Resolutiones Regiae et Ordinationes Camerales. \ Ilis pervolutis et combinatis sequentia comperit: Vectigalia quibus Commercium, tam Hungáriáé, quam reliquarum baeredifaria- Tum Ditionum dirigitur, vel respiciunt Commercium cum exteris oris, vel Commercium Hungáriám inter, et baereditarias Provincias. Quod attinet Commercium cum ejeteris oris illud sequentibus regulatum est Principiis : a) Modernum vectigalium totius Monarchiae systema relate ad Commercium hun* garictlm, tam exportationis, quam importationis, cum exteris oris in omnibus vectigalium positionibus, cum positionibus reliquarum haereditariarum Provinciarum relate ad admissas merces prorsus aequale et identicum est. Sunt quidem articuli aliqui, qui ab exteris Oris invehi, aut evehi simpliciter interdicti sunt, bi comprehenduntur in Tabella sub Nro. '6. sunt ct alii, qui peculiaribus dispositionibus subjiciuntur, et bi sub Nro. 7. speci (icantur; sunt denique tales, qui extra Commercium positi sunt quidem, erga tamen Passuales, pendendumque 60 per centum vectigal ab exieris Oris admittuntur et sub Nro. 8. consignantur. Interim omnes etiam hae merces aequali relate ad Hungáriám, siciiti relate ad ceteras baereditarias Ditiones pede tractantur. Per Articulum 5. 1807. Sua Majestas Sacratissima clementer annuere dignata est, „ut a mercibus, quarum inv ectio ab Exteris admissa est, quasve inposterum quoque directe in Hungáriám etiam invehere liberum erit, dehinc in Transitu per baereditarias gei manicas Provincias, nulla Telonia (iis tamen, quae pro viarum usu solvuntur, exceptis) dependantur, mercesque hae in Capitalibus triccsimalibus Deposiloriis, hoc fine jam in Hungária constitutis, pertricesimari valeant“. c) Eodem Articulo sancitum est „ut in casibus evectionis mercium, et productorum hungaricorum in vicem usitati in Ditionibus Suae Majestatis haereditariis Austriacis pro dependendo consumtionis vectigali pecuniarii depositi, per Evehentes in posterum cautio duntaxat sufficiens praestari possit, eaque acceptetur“. d) Relate sd evectionem frugum Articulo 6. 1807. Sua Majestas [Sacratissima SS. et 00. clementer securos reddere dignata est §. 1. „evectionem frugum sine gravissimis, quae illam sisti svadeant, status rationibus, nunquam prohibendam fore; — §. 2. intuitu evectionis hujus eadem prorsus pro Regno Hungáriáé, quae pro ceteris haereditariis Ditionibus, observanda fore Principia; — §. 3. Suam Majestatem Sacratissimam, dum forte ex metu cnasciturab in Regno hoc famem minantis penuriae, de prohibenda evectione agendum fuerit, praev ie desuper Dicasteria sua hungarica audituram. — Quin etiam §. -4. disposituram, ut praeter essituale Portorium, atque viarum et naulorum usu constituta Telonia, et Naula, nullae aliae taxae, ab Evehentibus sub quocunque praetextu desumantur“.