Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis

4 fieri, concertatioquc cum Iiis Individuis suscipi possit, actualem Commercii liungarici si­tum enucleandum, modernuinqiic vectigalium systema, ut successive Comitiis Regni adae­quata informatio praestari valeat, adumbrandum censuit; bine enim unice, nec aliunde cognosci poterit, et quale Regni sit Commercium, et ubi impeditum vel restrictum? porro qualia regulandi vectigalis principia nunc vigeant, et quibus in objectis ex parte Statuum et OO. futuris e Comitiis demisse reinonstrandum videatur ? JModernum Commercii hungarici statum, ut Deputatio haec Rcgnicolaris eruere possit, ad benignam Suae Serenitatis Caesareo- Regiae Domini Regni Palatini prov ocatio­nem, ex aulico univ ersalis imperialis A iennae existentis Camerae Exactoratus Officio sup­peditatae ei fuere Tabellae commerciales 11. Annorum, quae ab Anno 1816. usque 1826. inclusive procurrunt, et in undecim ternionibus Commercium Hungáriáé tam invectionis, quam evectionis cum reliquis haereditariis Ditionibus, et in aliis undecim ternionibus illud cum exieris oris quoad omnem articulum ininutim exhibent, atque Commercium hoc tam velate ad Hungáriám, quam relate ad quamvis Provinciam, ad calcem plane quoad quem­libet articulum comparant, taiiterque de Anno in Anuum specifice, utrum activum vel pas­sivum fuerit, remonstrant. Tabellae hae vastissimi voluminis in genere illud praebent resultatnm, quod Anno hujus Periodi primo, videlicet 1816. Commercium Hungáriáé tam cum ceteris haeredita­riis ditionibus in 6.000,000 (rotundis ubique numeris utendo) quam cum exteris Regni in 7 et % Millionibus; in toto itaque in plus, quam 13. Millionibus passiv um exstiterit. Anno sequenti 1817. passiv um hoc ad 10. Milliones imminutum est. Annis porro succedentibus, solo Anno 1820. cum 3 Millionibus passivi excepto, Com­mercium Hungáriáé cum ceteris Ditionibus haereditariis incipiendo in octingentis millibus gradatim jam in duobus, tribus, in sex, in 7 Millionibus activum suum recuperavit, imo activum hoc Annis 1821. et 1S25. ultra 13 plane Milliones, annue increvit. Commercium tamen cum exteris oris, toto hoc undecennio in duobus usque 7 Mil­­lionibus annuis semper ut passivum remonstratur. Passivum cum reliquis haereditariis ditionibus hac Periodo habitum Commercium in 13 Millionibus, ab activo 48 Millionum subtrahendo praebet resultatum, plus, quam 35 Millionuin activi relate ad naereditarias ditiones, Commercii hungarici, sive pro uno Anno diametralem Summam 3,192,052 fi. Commercium e contra cum exteris Regnis, eodem hoc undecennio exercitum ob oculos ponit, passivum cum 54 Millionibus, seu diametraliter annue 4,920,801 fi. — com­binando utrumque, tam nempe cum haereditariis, quam cum exteris Commercium prodit, activum luisse in toto 24, passiv um in toto 43 Millionum, per consequens passivam rema­nendam in 19 Millionibus, seu iu toto Commercium hungaricuin passivum esse diametrali calculo annue 1,728,406 fl. Summa, tam hac, quam et omnibus in iisdem Tabellis occur­rentibus Summis, in conventionali moneta intellectis, prout adjacens sub Nro 1. Tabella, Datorum summariam quidem, sed numericam exhibebit probam, quoad omnes suas rubri­cas de Anno in Annum expositas. His Statum Commercii in genere quidem exhibentibus, intuitu tamen communi­catarum Tabellarum pluribus sesc reflexionibus offerentibus, posteaquam ad praemissam humillimam supplicationem Sua Sacratissima Majestas, duo Aulicorum Dicasteriorum In­dividua, signanter Raronem Franciscum Krieg de Hochfelden Consiliarium Aulicum, et unitae Imperialis Aulicae Camerae Referendarium, Comitem item Carolum Majláth de Székhely, Camerae Regiae llungarico - Aulicae Consiliarium exmisisset, instituta cum his concertatione, sequentia observata fuere. a) Exulant ex Tabellis his prorsus omnia, e'fodinis hungaricis extracta nobilia metalla, cupri etiam nonnisi exilis comparet quantitas. Verum quidem est accessionem metallorum per fodinas, industriae magis, quam Commercii fructum v ideri, quodsi tamen consideretur, omnes etiam reliquos Commercii articules perinde industriae seu ruralis, seu manualis producta esse, ac quotannis per Aerarium camerale titulo rcluitionis metallorum, urburariis notabiles summas solvi, dubium non est, quin haec accessio tam massam circu­lantis pecuniae in Hungária augeat, quam etiam Inland activi ejus haud contemnendum pondus addat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom