Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
1. De Projecto
7 dinationis gaudent, quoniam erogare eapropter minus, ac alii neccsse habent, idgenus etiam beneficii in peculiari rubrica aequam habendam rationem esse. Intuitu opificum, quaestorum item, et mercatorum, quos inter discrimen jam comitialiter stabilitum est, habita cumprimis ad L. Regias Civitates reflexione, congruum videtur, ita quaestoribus, prout mercatoribus rubricam in quatuor classes quamque distinctam assignari; quoad rubricas communium beneficiorum isthacc Regnicolaris Dcputatio cum primaeva idem tenet, superfluas nimirum esse, quatenus potissimum objecta respiciunt, quae prioribus jam rubricis continentur , adeoque si retinerentur, aequitati non minus, quam simplicitati operis adversas fore. Id vero penitus sibi persvasum isthacc Regnicolaris Deputatio habet, quod ad obtinendum in omni hoc negotio propositum scopum conferre magis nihil valeat, quam exacta, et curatissime ineunda rerum et personarum dicationi obnoxiarum Conscriptio, ut in hac sane primum atque praecipuum rei momentum possit situm videri; hanc ita Jurisdictionibus injungendam censet, ut simul modus ejus recte solliciteque peragendae praescribatur. Nulla ceterum reflexione ad ipsum meritum occurrente , Deputatio haec Regnicolaris in materia praesente projectum faciendae in Jurisdictionibus Tributi subrepartitionis ad praevia congruenter ita concinnandum rata est, prout isthic exhibetur: De Tributi, ad Cassam seu Contributionalem, seu domesticam pendendi, per Regni Jurisdictiones facienda subre-partitione. §. 1. Cum clavis repavt itionis generalis, inter Jurisdictiones Regni faciendae, nequeat eadem prorsus esse, quae pro subrepartitione inter communitates ipsosque contribuentes indiv iduafim instituenda debet subservire, generalia potius quaedam principia defiguntur, ac cetera ipsis Jurisdictionibus relinquitur, ut systema subrepat titionis Tributi, tam ad dotationem Militiae per quamlibet earumdem , secundum generalem Comitiorum repartitionem, quam et ad domesticum suum Aerarium pendendi, localibus circumstantiis accomodatum elaborent. §. 2. Principia illa saquentia sunt: 1-mo Ut quantitas tributi, quantum id fieri potest, relate ad singulos contribuentium fixa, et omni arbitrio libera sit; proinde ut illud non tantum securis, sed talibus imprimis imponatur objectis, quae contribuentes facile celare non possunt, minimumque conscriptorum arbitrio subjacent. 2- dc Nunquam spes, sed lucrum contribuentis basim tributi constituat; nec unquam tale adoptetur systema, quod contribuentem a quocuuque demum industriae ramo deterrere possit. 3- tio Ne industria tributo praegravetur; hinc tam in opificiis, quam in fundis lucrum duntaxat, quod ordinaria cultura provenire s\evit, pio objecto assumatur. 4- to Ut rubricae dicalis Conscriptionis quo fieri potest pauciores sint, neque idem pluribus iu rubricis recurrat. ' “> *