Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831
declaratione inferatur: quod illa inter caetera, porro quoque in eorum subditorum Caesareo-Regiorum, qui citra id, quin suam deseruerint patriam , aut sese bellicis exteris, vel navalibus addixerint .servitiis in Turearum, aliorumque Barbarorum servitutem fato recident, redemptionem convertenda sit. Observavit Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. cassae redemptionis , quae Viennae administrabatur, non parvi momenti Capitalia fundationalia, per hungaros Fundatores legata, aut donata esse , quin ex iis hungaricus Fundus Religionis quidquam rehabere potuerit; Exactoratu aulico Vienensi hanc praetensionem, adductis in obversum irfotivis, ab se amoliente. Cum autem praetensionem hanc, sicut primaeva illa Deputatio Ecclesiastica, sic praesens quoque Deputatio regnicolaris in justitia, et aequitate fundatam esse, sibi persuadeat; Suam Majestatem Sacratissimam diaetaliter exorandam esse arbitratur, ut hac Fundi religionarii hungarici praetensiones, per ambos Exactoratus, aulicum videlicet, et locum tenentialem liquidentur, simul etiam, cum conventus Trinitariorum hungarici singulis annis tertiam proventuum suorum partem, generali Cassae redemptionis inferre debuerint; quantum , abolito Trinitariorum ordine, ad rationem Conventuum hungaricorum exinde, in generali ea redemptionis Cassa superfuerit ? eruatur, atque totalis summa, una cum interusuriis, quae hucdum ad Fundum Religionis hungaricum influere debuissent, et a Fundo austriaco percepta sunt, Religionis Fundo hungarico extradentur. Fundus abolitorum Confraternitatum e i vilium partim ex elemosynis , et collectis, partim e divenditis, post sublationem Confraternitatum paramentis sacris, et realitatibus conflatus, per Divum Leopoldum II. medio benignae Resolutionis ddo: 1-ae : Aug. 1791. Nro 9631. in erectionem unius publici, et universalis Gyrgathi, aliaque huic nectenda analoga Instituta publica destinatus fuit. Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. providentiam hanc cum grati animi sensu suscipiendam , et praescindendo a restitutione Confraternitatum istarum, inprimis de Gyrgathi publici erectione sollicitandum, ab analogorum vero Institutorum erectione, ob insufficientiam Fundi, interea praescindendum, merendi tamen modum, pauperibus laboris capacibus, penes fabricas, manufacturas , oppificia , item penes aerariala, et oeconomico-militaria officia suppeditandum esse arbitrabatur. Ab eo inde tempore Fundus hic Confraternitatum, ob mutationem rei pecuniariae, notabilem falcidiam passus est. Quo itaque augmentum Fundi procurari, sicque ad erectionem Gyrgathi proeedi posset, per Excelsum Dirigens Dicasterium iteratae provocationes tum Cleri, tum Jurisdictionum factae sunt. Erga quas provocationes, juxta deductionem exactoralcm conflata fuit summa florenorum 53,203. ut adeo de praesenti Capitalia in hunc finem destinata, et tum apud Fundos publicos, tum et apud privatos Debitores elocata , constituant summam........................................ Annua perceptio fáéit in V. V. et in Moneta eonventionali ....... Erogationes vero in Maniaeorum provisionem . . . . In salaria, varia subsidia, administrationes item, et extraordinarias expensas . 335,517 fl 31 i xr 13,288 - 34 Tf -356 -----1,495 - 16 xr. 11,759 - 48 T * -13,255 11 4 xr 456 - 42 T* -in toto in Moneta Conventionali .... .... Ex quibus patet erogationem majorem esse perceptione; qui Fundi defectus a compluribus annis anticipationibus per alios Fundos fundationales sarcitur; ut adeo de praesenti onere 4735 fl. xr. Monetae Coyv. et 98,033 fl. 9 xr. Valutae Viennensis sit gravatus. Ex bis porro elucescit, hune Fundum erigendo Gyrgatho , quod per Suam Majestatem Sacratissimam saepius adursum fuit, haud sufficere. Quippe pro solius domus pro Gjrgatho deserviturae, erectione, juxta aedilis Directionis sumptuum projecta Anno 1S23.