Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831

Excelso Consilio R. L. exhibita, requisiti sumptus specifice liquidantur in 7SG.077 ii sc„ in Moneta Conv. 314,430 fl, 48 \ xr. Status, et Ordines Regni, Instituti idgenus necessitatem probe perspicientes sollicitudinem suam eatenus postremis etiam Regni Comitiis manifestarunt; ut patet e Relatione Deputationis regnicolaris e 18-va Sessione, pro redigendis Gravaminibus et Postulatis exmissae. Ex altius adductis apparet, praeattactum Fundum in Capitali 335,517 flnos con­stituere, eumque licet pro erigendo, et instruendo universali Gyrgatho baud sufficeret, tantum tamen esse, ut interea etiam, donec pia liberalitate Regnicolarum, quae opinione Deputationis porro quoque provocanda foret, ad sufficientem amplitudinem increscat, ejus beneficio complures infelices, ad praeexistentia analoga Instituta collocandi, provi­deri queant: ut igitur ad scopum, vel in parte aliqua ocyus pertingi possit; eadem baec Deputatio Suam Majestatem Sacratissimam demisse exorandam proponit: ut de conve­nientibus modis explendi anbela Regnicolorum vota, pro benignitate sua, et infelici clas­si civium subveniendi propensione, clementer providere, ac, ut difficultates, intentioni Regiae inde occursurae, quod Fundus hic in praesens cum aliis junctim administratus, variis, in parte a destinatione sua alienis, et omnem poene proventum absorbentibus, oneribus obnoxietur , removeri valeant, disponere dignetur: ut idem Fundus a reliquis separandus, ab omnibus oneribus, quae eidem hactenus imposita erant relevetur. Quoad praereeensitos Fundos id adhuc reflectendum venit: quod e priorum duo­rum Capitalibus plura centena millia incidenti recentioris Sortum tractionis in Moneta Conventionali jam constabilita, ampliorem dehinc annuum [fructum latura sint; posterior vero Confraternitatum Fundus per subsidia, erga continuatas intermedio tempore diri­gentis Dicasterii provocationes, in dies augeatur. Caeterum praeter Fundationem Szecsenyio - Kollonitsianam , nihil hoc toto de piis Fundationibus titulo occurrere existimat Deputatio haec regnicolaris, quod materiam condendae legis in praesenti saltem suo situ possit suppeditare. ___7_ II!. / De praeferenti regulatione, et dotatione Parochiarum utrimque ritus Catholici, «citra novum aggravium Aerarii, Dominiis terrestralibus, et contribueutiln/s in­vitis imponendum. Collecti in Comitiis Anni 179? Status et Ordines Regni, occeptum per Augustis­simum Josephum II. ad promovendam in populis , sceptro suo subjectis Religionem, et morum probitatem regulationis Parochiarum opus, tam salutare esse perspexerunt, ut illud benigne annuente sua Majestate Sacratissima vigore Articuli C7 : 179? ultro quoque con­tinuandum, et elaborandi eatenus Plani provinciam Deputationi Ecclesiasticae, eodem Articulo ordinatae, committendam decreverint. Eadem Deputatio Regnicolaris bene gna­ra, intentum hunc scopum aliter haud posse obtineri, quam si majori numero adpliciti fuerint viri, qui verbi divini praedicatione, et exemplari vitae suae ratione populum pascant, et erudiant, sique iisdem, ne temporalibus curis ab officio avocentur, de hone­sta intertentione, habitatione, de Ecelcsiis, et subsidiariis individuis, piout et his dc stabili fundo prospectum fuerit. Itaque de numero Curatorum, populationi Catholicam Religionem profitenti, accomodo, denorma erigendarum ceordinandarumque Parochia rum, de dotatione tum Ecclesiarum, tum Curatorum animarum , de aliis huc adtinenti bus objectis, sollicita fuit, ac Planum eatenus, cum Articulorum, in hoc gener» conden dóriim Projectis proposuit. 2 /

Next

/
Oldalképek
Tartalom