Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831
13 Parochis per sublationem pracattactorum emolumentorum infra systcmaticam Congruam recidentibus, indemnisationem praestare queat. Ad haec praesens Deputatio sequentes modificationes proponit: a) I t ratione atolarium praestationum porro etiam benignae Resolutioni, nunc, ac saepius memoratae inhaereatur. Enimvcro, neminem latet, quod vires Fundi religionarii per restitutionem Ordinum religiosorum, assumpta variarum dolationum onera, aliasquc causas cumprimis vero deval vatorium Systema Financiale, magnam omnino passae sunt diminutionem, itaque facile colliniari, ac combinato diligentius ejusdem statu perspici quoque potest, residuas ejus vires, sola Congruarum, ut superius projectatum fuit, successiva elevatione, labefactandas, imo adeo exhauriendas fore, ut de stolarium praestationum bonificationc longo adhuc tempore vix quaestio formari queat. b) .“^d eam primae\ae Duputationis Ecclesiasticae opinionem, ut liberum sit I arochis, quoad praestationes lecticales, in parato aere reluendas, conventionem cum parochianis suis inire, nonnisi ea cum modificatione accedere potest haec Deputatio, ut hujusmodi conventiones, et contractus, ad dies tantum vitae, vel alio translocationes, nec secus liant, quam cum interventu politicae, et ecclesiasticae Jurisdictionis. Sed jam de eo praesertim hic agendum censet Deputatio haec Regnicoralis, quilnisnam adminiculis projectata illa, ac communis boni ratione exoptata melior Parochiarum dotatio possit procurari ? Quaestionis hujus solutio, in hoc attenuato Fundi Religionis statu, primo obtutu perquam difficilis videtur, neque tamen modos, curatoribns animarum subveniendi adeo exhaustos esse existimat Deputatio, ut apta huic scopo media inveniri haud possint. Eadem, opinione sua, ad sequentia referentur: 1- mo Ad restaurationem Fundi religionis. 2- do Ad procurandum successu temporis Cassae dioecesanac augmentum. 3- io Ad Fundum instructum penes singulam Parochiam excitandum. 4- to Ad munificentiam concurrentium Dominorcm terrestrium. 5- to Ad ipsos Parochianos. Ad l-um: Fundum Religionis in partem ferendorum fine praevio subsidiorum in praesenti suo statu, cassum vocandum fore, non ambigitur quidem: cum tempore tamen annuos ejusdem proventus e bonorum eo pertinentium in censum elocationc, item e capitalium summarum , quae per divenditionem non necessariorum aedificiorum conflari possenta interusuriis demum, per segregationem proventuum hujus Fundi, et in solos destinationis suae fines impensionem in tantum augeri posse, ut idem dependendis, atque etiam successive augendis, juxta superius allata, curatorum Congruis sufficiat, Depulatio haec persuasum sibi perspectumque tenet. Quamobrem Sua Majestas Sacratissima demisse exoranda censetur: ut attacta aedificia quanto ocyus venui exponi, eorundem pretia in capitalia converti, bona autem possessionalia in minoribus corporibus ad plures annos, penes omnem securitatem, et ne aliquam noxam contrahat, solertem inspectionem, in arendam locari, reditus inde provenientes separating manipulari, ac unice ad designatos Articulo 12: 1548. fines impendi, benigne jubere dignetur; quo solo pacto jam notabili Curatorum, cum egestate colluctantium parti consuli poterit. Ad 2-um: Ad obtinendum in quavis Dioecesi Fundi dioecesani augmentum, sua Majestas Sacratissima sub 18. Martii 1808. Nro. Aul. 2826. Locumtenentiali 7010 clementer resolvere dignata est, ut tam Archi- et Episcopi, quam et alii beneficiati Etrles.,stici, Abbetes, Praepositi, et Canonici, imo et Parochi universi, per condenda Statuta dioeeesana, aut secus etiam ad legata in favorem hujus Fundi facienda, Pr0'° ac dehinc praemissum in finem, in universis Capitulis tertia pars proventuum vacant...... Stallorum canonicalium ad praedictum Fundum dioecesanum inferatur. In nexu porro hujus benignae Ordinationis sub 22-da Martii 1822. Nro. Aul. 3728. Locumtcncntia . Op. Eccl. *