Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831

11 serint, pro diversitate locorum animarum Curatoribus in moneta etiam Conventionali ad­dici queat, cooptandam, ac mediis, propositura inducendae uniformitatis scopum, necdum suppetentibus, interea etiam Dominis Dioecesanis viam recursus ad Suam Majestatem Sacratissimam in salvo esse relinquendam ; ubi in casibus specialibus pro ratione vilium Fundi religionarii opem, ex difficultatum quoque, quibuscum Parochi in montosis Regio­nibus peculiariter nefors colluctari cogerentur, consideratione exoperari poterunt. Cacte­­rum cum non intersit lege tale quid praestituere, cujus possibilitas in incerto est; in projecto intuitu Dotationis Parochiarum infra posito omnis numericae dotationis hujus­modi mentionem vitandam arbibrabitur. Id tamen etiam Lege constabiliendum judicabat, tam Cassant sic dictam Parochorum , quae ex munificentia Apostolicorum Hungáriáé Re­gum , privatorumque libcrialitate coaluit, tum Fundum religionis, qui e substantia mobili et immobili quorundam abolitorum religiosorum Ordinum, ac Conventuum, ac aliis fontibus exsurrexit , pro dotatione Parochiarum sic destinari, ut nullo sub praetextu alium in scopum converti possint; indeque omnibus, tam latini, quam graeci Ritus Parochis Catholicis praeter eos, qui secus e praeexistentibus fundationibus, tanquam legalibus eorundem proventibus, sufficienter dotati forent, competentem pro­visionem ad vitam, pro sua conditione, et localium adjunctorum necessitate, honeste sustentandam, suppeditatum iri: atque ut id certius obtineatur, Suam Majestatem Sacra­tissimam, qua summum Ecclesiarum, et quarumvis piarunt Fundationum Patronum, ad scopum Art: 12-mi 1548. benigne esse provisuram. Ad 7 um Nnm principium illud subsistere possit: ut Parochus antiquus s dimis­so licet s ob avulsionem Pii alium jam minus, jam plane non necessario Cooperatore 3 ad consectum 150. florenorum Salarium s Curatori, in Filali recens introducto , persolven­dum obligetur ? primaeva Deputatio Ecclesiastica, defixis principiis, ut Parochos 1500. anintas numerans., Cooperatorem habere, et quidem, si id absque diminutiono Congruae suae praestare possit, e suis proventibus solvere, ac intertenere teneatur; item ut Paro­chi, qui hactenus cooperatorem habuerunt, cum nonnisi obtenta altissimo Loco facultate, dimittere possint, eam deprompsit opinionem: Parochum in eo, de quo hic quaeritur casu 00. florenos in beneficium fundi Religionis dependere, 90. autem florenos ceu victus Cooperatori praestandi pretium, sibi retinere posse, beneficium attamen hoc ad eos Pa­rochos non esse extendendum, quorum proventus defixam Congruam in 200. et amplius florenis superant; quibus proinde totius in 150. Ilorenis dependendae Congruae onus eo minus sensibile esse possit, quod hoc etiam supputato, adhuc ultra defixam Congruant positi maneat. Praemissis principiis altissime probatis clementer decrevit Sua Majestas Sacra­tissima in memorata benigna Resolutione generali: ut Parochus, in cujus Districtu nova, ab eodem independens Curitia erigitur, et per hoc intertentio , alias necessarii Capella­­ni in emolumentum cedit, ad nullum aliud, pro nova Parochia praestandum subsidium, vel Fundo religionario pendendam indemnisationem stringi possit, quam in illa dunta­­xat summa, quam Capellano suo titulo Salarii in aere parato pendebat. Relate ad quam decisionem, velut justitiae consonam, nihil observandum oc­currit. Ad-S-vum: An Curatoribus animarum s seu fundationalium, seu currentium mis­sarum stipendia in Congruam imputanda sint? Cum stipendia missarum ex ipso vocis conceptu, non pro officio, quod admistratur percipiantur, cumque proventus Parochorum certos, et fixos esse oporteat, itaque currentium, seu ut vocant manualium stipendio­rum , vel ob incertitudimen ratio haberi vix possit; fundatorum autem interusuria per annos saepe numero differri constat, evenireque possit, ut in casum longioris Parochi infirmitatis, stipendio in alium transferendo, vel ipse Congrua, si ad hanc imputaien careat, vel cum derogaminc fundationis sacra negligantur: censuit Deputatio Ecclesiasti­ca Anni 1791. neutra haec Stipendia in curatorum Congruam imputari posse- — 3 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom