Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
6 rariam inter gravissimas securitatem publicam et proprietatem privatam multifarie impetitam tuentes curas, nunquam ex oculis penitus dimittentibus Comitiis, ad hunc locum relegata. In quibus quidem exequendis, Regnicolaris isthaec Deputatio eum modum et ordinem tenendum sibi praestituit, ut ea quae systematica, et ad ipsam praeceptorum educationis et doctrinae coordinationem in Hungária partibusque adnexis debite constituendam, requisita necessariaque judicantur, convenienti loco opportune expediat, quae vero aut ita superari nequire censebat, aut in specialibus casibus velut legi adversa proin graviter lata, vel in desideriis posita, proin postulari permissa exponebantur, ad finem concertationum suarum releget, quae universum concludant opus. Coordinatis cunctis internam oeconomiae propositi laboris partitionem defigentibus, ipsi jam pertractationi manus admota fuit. Systema nullum coalescere posse, quin principia quae normas ei dent praevie constabiliantur, nemo inficiabitur. Perquirenda igitur erant prae omnibus reliquis, summa illa capita, e quibus universae secundum quas regatur res literaria, promantur regulae: praepostero enim nonnisi ordine fieri quiret, ut coordinatis antccedentcr multiplicibus rei literariae institutis, tum demum librentur ea, quorum spiritum per cuncta diffusum cernere oportet. Pertentato proin Articulo per Deputationem Anni 1791. de Systemate generalium principiorum nationalis educationis proposito, complura reflexiones Deputationis hujus provocarunt. In limine statim occurrerat axioma illud generale, cuncta Intsituta publica literaria ita per universum Regnum collocanda esse, ut studiosa Juventus illa cum commoditate adire, ©t gratuitam ubivis Educationem consequi valeat. Esto quidem scopus desiderii hujus in abstracto sumtus quam saluberrimus sit, in hac tamen gcneralitate eum enunciare, et pro norma universali stabilire vetat partim id, quod non paucae scholae privatis et loco affixis fundationibus nitantur, quas salva naturali aequitate et diserta Articuli 23-tii 1790. dispositione, loco movere cautum est; partim quod gratuita institutio in scholis Evangelicorum utriusque Confessionis effectuanda, prorsus impossibilis sit. Constat enim scholas has non ex fun. do publico, verum e munificentia privatorum erectas et servatas, ad certa fundationalibus literis designata loca, per expressum in tantum restricta haberi, ut plane respectivaruni fundationum administratio, plerumque a dispositione localium Conventuum dependeat. Constat insuper fundationes has non esse tantae extensionis, ut Professores Didactris quibus tenuitas fundi quadamtenus suppleri svevit, carere possint. Constitutione itaque Articuli 26-ti J790. §-phi 5-ti in suo esse permanente^ supra enunciatum axioma respectu Schidarum EvangClicaruin utriusque Confessionis obtinere nequit. Et cum illud sit Deputationis hujus desiderium, ut istae quoque modalitate infra declaranda ad generali^ principia per articulum stabilienda coordinentur, emundationi illi conveniens addendum erat temperamentum. Accedit eo, quod Deputatio haec spectata fundi Studiorum tenuitate, eundemque sublevandi imperiosa necessitate, moderatum in Scholis altioribus Catholicis quoque desumendum Didactrum svadeat, proin gratuitam ex toto institutionem, Principii instar, quod omnes et omnia re• gulet, statuere nullatenus possit. • Stitit se porro consideratio illa, propositam puncto 3-tio modalitatem, qua in dotationc elementarium scholarum pauperioris sortis Communitates per dominia tcrrestralia adjuvandae innuuntur, dubio nimiopere eventui obnoxia et inefTicacia, proin scopo haud satis respondentia esse. Ne proinde erectio summe necessariarum elementarium Scholarum, ab arbitraria unice Dominorum terrestrium dependeat discretione, lege enunciandum videtur, ut ubi Communitates pro dotandis idmodi Scholis non sufficerent, et a Dominiis terrestralibus juvamen obtinere nequirent, e fundis etiam fundationalibus, item a beneficiatis Ecclesias! jcis, quibus id vi Articuli G-ti et 12-mi 1318. incumbit, pro viribus subleventur.